| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber IV |
| Caput II Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae. |
| Caput III Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie 'paelex', quaeque eius vocabuli ratio sit. |
| Caput IV Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum. |
| Caput V Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: 'Malum consilium consultori pessimum est'. |
| Caput VII De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. |
| Caput VIII Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit. |
| Caput IX Quid significet proprie 'religiosus'; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. |
| Caput X Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis. |
| Caput XI Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. |
| Caput XII Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae. |
| Caput XIII Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. |
| Caput XIV Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est. |
| Caput XV Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. |
| Caput XVI De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata. |
| Caput XVII De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. |
| Caput XVIII De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. |
| Caput XIX Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium. |
| Caput XX Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus. |