| Gellius |
|   | Noctes Atticae |
| Liber III |
| Caput I Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare. |
| Caput III De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint. |
| Caput IV Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit. |
| Caput V Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. |
| Caput VI De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur. |
| Caput VII Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat. |
| Caput VIII Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. |
| Caput IX Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui 'spadices' vocantur; deque istius vocabuli ratione. |
| Caput X Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose. |
| Caput XI Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. |
| Caput XII Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura 'bibosum' dictum. |
| Caput XIII Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est. |
| Caput XV Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente. |
| Caput XVII Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. |
| Caput XVIII Quid sint 'pedari senatores' et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: 'senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet'. |