Gellius
  Noctes Atticae
    Liber II
      Caput I Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia.
      Caput II Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
      Caput III Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint 'h' litterae spiritum.
      Caput IV Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii 'divinationem' appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.
      Caput V Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem.
      Caput VI Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe <id> dicunt, respondeatur.
      Caput VII De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.
      Caput VIII Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.
      Caput IX Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
      Caput X Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
      Caput XI De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
      Caput XII Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
      Caput XIII 'Liberos' in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.
      Caput XIV Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, 'stitisses vadimonium' per 'i' litteram dicit, non 'stetisses'; eiusque verbi ratio reddita.
      Caput XV Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
      Caput XVI Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
      Caput XVII Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
      Caput XVIII Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.
      Caput XIX 'Rescire' verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
      Caput XX Quae volgo dicuntur 'vivaria', id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.
      Caput XXI Super eo sidere, quod Graeci ἅμαξαν, nos 'septentriones' vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.
      Caput XXII De vento 'iapyge' deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.
      Caput XXIII Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
      Caput XXIV De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
      Caput XXV Quid Graeci ἀναλογίαν, quid contra ἀνωμαλίαν vocent.
      Caput XXVI Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color 'spadix' cuiusmodi sit.
      Caput XXVII Quid T. Castricius existamarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
      Caput XXVIII Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.
      Caput XXIX Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
      Caput XXX Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.


Home      Up one level