Alcuinus
  In Evangelium Ioannis
    LIBER SEXTUS.
      . . .
      CAPUT XXXII. Surgens a coena lavit pedes discipulorum, exemplum se dedisse dicens, ut ipsi conservis faciant, quod omnium Dominum fecisse probantur.
      CAPUT XXXIII. Non esse servum maiorem domino dicens, post testimonium Scripturae a Iuda se tradendum intincti panis porrectione significat; et discipulos multipliciter exhortatur.
      CAPUT XXXIV. Non turbetur cor vestrum, ait discipulis. Ego sum via, veritas, et vita. Qui videt me, videt et Patrem. Ego in Patre, et Pater in me. Quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam.
      CAPUT XXXV. Diligentibus se discipulis, mandataque servantibus, Paraclitum a Patre mittendum promittit, mansurumque cum eis in aeternum; seque pacem dare eis, pacemque relinquere pollicetur.
      CAPUT XXXVI. Se ipsum vitem, Patrem vero agricolam dicens, discipulosque palmites, ac sine se nihil eos facere posse testatur. Et multis locutionum modis alteram eis dilectionem inculcat, cuius merito possent, quodcunque petierint, impetrare.
      CAPUT XXXVII. Eamdem dilectionem instantius commendans, contemnendum dicit odium mundi. Praedicens quoque qualia pro eius nomine sint passuri, et arguendum mundum a Paraclito de peccato, et de iustitia, et de iudicio manifestat.
      CAPUT XXXVIII. Modicum se ab eis videndum dicit: et iterum modicum, et non videndum. De quo quaerentibus discipulis, similitudinem mulieris post partum prae gaudio tristitiae non reminiscentis inducit. Et quos a Patre amari significat, corroborat relicturus dicens: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum


Home      Up one level