Alcuinus
  In Evangelium Ioannis
    LIBER QUINTUS.
      CAPUT XXIV. Caeco a nativitate illuminato, multaque Pharisaeis anxietate turbatis, mundi lucem se dicit. Postea cognitus ab illuminato caeco adoratur.
      CAPUT XXV. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, furem esse, ostiumque se et pastorem ovium, pro quibus se animam positurum suam, et alias oves adducturum, ut fiat unum ovile et unus pastor, dicit.
      CAPUT XXVI. Potestatem habere se dicit ponendi ac resumendi animam suam. Facta quoque encaenia in Hierosolymis, et inter multa Pharisaeis sciscitantibus ait: Ego et Pater unum sumus. Et multi crediderunt in eum.
      CAPUT XXVII. Lazarum amicum suum iam quatriduanum mortuum dormire dicit. Quem magna voce clamando resuscitans, solvi iubet simul et abire, plurimis credentibus ex Iudaeis.
      CAPUT XXVIII. Pontifices adversus eum concilium colligunt, in quo Caiphas, unum debere pro populo mori, ne cuncti perirent, prophetizat. Et ante sex dies Paschae de unguenti super pedes Domini profusi pretio murmur arguitur Iudae.
      CAPUT XXIX. Turba cum ramis palmarum occurrens, clamat, Osanna. Ipse vero super pullum sedit, Pharisaeis dicentibus: Totus mundus post eum abit.
      CAPUT XXX. Nuntiatus gentibus eum videre volentibus, horam suae clarificationis esse dicit, et granum frumenti mortuum multum fructum pronuntiat allaturum. Ministrantem quoque sibi honorificandum promittit.
      CAPUT XXXI. Animam suam turbatam esse dicenti, et clarificari se a Patre poscenti vox de coelo ait: Et clarificavi, et iterum clarificabo. Post haec multa prosequitur, inter quae se non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum venisse testatur.


Home      Up one level