Alcuinus
  In Evangelium Ioannis
    LIBER QUARTUS.
      CAPUT XVII. Iudaeis interficere eum quaerentibus, ascendit occulte ad diem festum Scenopegiae, ubi diversa de eo et ab eo dicuntur. Et quaerentes eum apprehendere, nequiverunt, quia nondum venerat hora eius.
      CAPUT XVIII. Multis de turba credentibus plurima loquitur, inter quae ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Nicodemo quoque de audientia ipsius resistitur a Pharisaeis.
      CAPUT XIX. Mulierem in adulterio deprehensam, adductamque ad se, nec ab accusatoribus condemnatam, ipse sub conditione, qua ulterius non peccaret, absolvit.
      CAPUT XX. Lucem mundi se dicit. Pharisaeos de proprio testimonio refutans arguit. Iudicium suum verum ipse confirmat.
      CAPUT XXI. Dicit Iudaeis quod in peccato suo morientur. A quibus cum esset interrogatus quis esset, respondit principium se esse, addens hoc: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
      CAPUT XXII. Iudaeis credentibus ait: Si manseritis in sermone meo, veritas liberabit vos. Quibus respondentibus se esse liberos, dicit: Qui facit peccatum, servus est peccati.
      CAPUT XXIII. Qui sermonem suum servaverit, eum mortem non visurum in aeternum dicit. Et inter caetera plurima, ante Abraham se esse affirmans exivit de templo.


Home      Up one level