Alcuinus
  In Evangelium Ioannis
    LIBER TERTIUS.
      . . .
      CAPUT IX. Hominem triginta octo annos habentem in infirmitate sua Iesus dicendo: Tolle grabatum tuum, et ambula, in sabbato curavit, aequalem se, qui erat, faciens Deo.
      CAPUT X. Quod sicut Pater suscitat mortuos, sic et Filius; et quod aequaliter cum Patre sit honorandus; et in quod credentes transeant de morte ad vitam. Venturam quoque pronuntiat horam, qua de monumentis boni malique resurgent.
      CAPUT XI. Ioannem lucernam appellat. Patrem quoque, et Scripturas de se testimonium perhibere. Iudaeos se non recipientes venientem in nomine Patris, alium in nomine suo venturum recepturos. De se autem Moysen scripsisse testatur.
      CAPUT XII. Appropinquante Iudaeorum Pascha de quinque panibus, et duobus piscibus quinque millia hominum satiavit. Pro quo signo cum regem vellent eum facere, fugit in montem. Dehinc ambulans super mare paventibus ait discipulis: Ego sum, nolite timere.
      CAPUT XIII. A turbis quaesitus, et inventus ait: Operamini cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Et panem de coelis se dicit verum, vitamque mundi.
      CAPUT XIV. Panem vitae se dicit, et resurrecturos credentes in se in novissimo die.
      CAPUT XV. Murmurantes Pharisaei filium Ioseph eum dicunt. Et ipse inter plura carnem suam panem se daturum dicit pro mundi vita. Et caetera his similia plurima de pane et carne sua testatur
      CAPUT XVI. Verba sua spiritum vitamque pronuntiat, et unum ex duodecim diabolum appellat.


Home      Up one level