Alcuinus
  In Evangelium Ioannis
     COMMENTARIORUM IN IOANNEM LIBER PRIMUS.
      CAPUT PRIMUM. In principio erat Verbum apud Deum, per quem facta sunt omnia. Ioannes missus est ante eum, qui recipientes se facit filios Dei per gratiam.
      CAPUT II. Ioannes negat se esse Christum, sed missum se ante ipsum, vocemque clamantis in deserto secundum Isaiam enuntiat.
      CAPUT III. Quod ex duobus Ioannis discipulis, qui secuti fuerant Dominum, unus Andreas adduxit fratrem suum ad Iesum, qui Petrus ab ipso nuncupatur. Philippus quoque vocatus Nathanaeli indicat. Qui mox inter caetera Dei Filium confitetur. Hinc Iesus aquam convertit in vinum, creduntque in eum discipuli eius.


Home      Up one level