|   | Liber de aedificio Dei |
| OPUSCULUM DE AEDIFICIO DEI CUIUSDAM IDIOTAE AC PECCATORIS AD CHUNONEM RATISPONENSEM EPISCOPUM. |
| Search in OPUSCULUM DE AEDIFICIO DEI CUIUSDAM IDIOTAE AC PECCATORIS AD CHUNONEM RATISPONENSEM EPISCOPUM |
| PROLOGUS. |
| CAPUT II. Facultatibus ecclesiasticis aedificium spirituate, velut arca Domini auro et pellibus ornatur et munitur. Nec illas diripiunt principes saeculares, et improbi clerici sine grandi suo malo. |
| CAPUT III. Ab Aedificio Dei arcendi sunt, et puniendi clerici a vita communi et apostolica abhorrentes, nec audiendi ii, qui Ludovici Pii constitutione proprietatem defendunt. |
| CAPUT IV. Quantum sanctus Augustinus vitam clericorum communem et apostolicam promoverit, ac contra vitium proprietatis in iisdem fuerit detestatus. |
| CAPUT V. Quam indignum sit, bona ecclesiastica militibus ab ipsis episcopis concedi, qui vel propterea vilescunt apud laicos, quod ab exemplo sancti Ambrosii tantum discedant, etc. |
| CAPUT VII. Aedificium Dei consistere non potest, nisi episcopi iugum huius saeculi, id est, pompam satellitiorum, ministeria militum, neglectum vitae evangelicae, etc., excutiant. |
| CAPUT VIII. Quomodo partiendae ac dispensandae sint ab episcopis ecclesiasticae facultates: num de praediis Ecclesiae ac decimis principi stipendium pendendum, etc. |
| CAPUT IX. Principum erga Ecclesiam benevolentia et munificentia primis saeculis maxima fuit; non item posterioribus. Electiones episcoporum oportet esse canonicas, id est, liberas. |
| CAPUT X. Quae bona, et qua ratione liceat principi Ecclesiae donare? Ecclesiastica munia ab ecclesiasticis, saecularia vero a saecularibus administranda sunt. |
| CAPUT XI. Proponitur episcopis in exemplum sanctus Martinus, non amator et collega militum ac nobilium, sed pauperum et monachorum. |
| CAPUT XII. De familiis, servis, et ministerialibus Ecclesiarum, quorum olim longe alia facies quam nunc. Turpe est episcopum vix ullibi, nisi militibus stipatum comparere. |
| CAPUT XIII. Exemplo sancti Laurentii martyris episcopi se gerant, non ut bonorum ecclesiasticorum dominos, pascendis militibus addictos, sed ut eorum dispensatores, pauperibus benevolos. |
| CAPUT XIV. Sacri canones antiqui nullam bonorum ecclesiasticorum portionem militibus ministerialibus, et divitibus clericis indulgent. |
| CAPUT XV. Familiae ac praedia Ecclesiarum non sunt committenda aut praestanda militibus, aliisque saecularibus ministris, sed probis clericis. |
| CAPUT XVI. Curandum maxime ut res Ecclesiarum e manibus saecularium vindicentur. Quocirca episcopi sibi Abrahamum imitandum proponant, et clerici expeditos eiusdem servos vernaculos. |
| CAPUT XVII. Episcopi, qui in domo et aedificio Dei columnae quaedam et picturae sunt, manus ab omnium generum muneribus abstineant. |
| CAPUT XVIII. Sapienter ac utiliter episcopum facere, si ea, quae quidem licent, sed non expediunt, devitet, atque adeo etiam abstineat non nunquam a muneribus alioquin non illicitis. |
| CAPUT XIX. Munera non nunquam ab episcopis licite acceptantur, tunc nempe, cum ea in pauperes sub suae Ecclesiae testimonio dispensantur, quod factum a Petro, Paulo et Martino. |
| CAPUT XX. Redditus ad clericos in commune, ac sine proprio viventes, quos genuinos Petri filios agnoscit, ab eodem olim in coelestem Ierosolymam deducendos. |
| CAPUT XXI. Ecclesiarum pastores ii constituendi ex clericis, qui prius in claustrali et communi vita se strenue exercuerunt. |
| CAPUT XXIII De vicariis, et iis qui diversorum locorum canonicatus una possident. |
| CAPUT XXIV. Criminum olim communiter a sanctis Patribus damnatorum poena differenda non est, etsi magna sit criminosorum multitudo, etc. |
| CAPUT XXV. Clerici vitiorum coeno demersi ad vitam apostolicam reformandi sunt, id quod iam Romae, Salisburgi, etc., factum gaudet Gerhohus. |
| CAPUT XXVII. An liceat episcopis negotiis saecularibus, curiis principum, bellicis studiis, etc., vacare? Quid de hoc senserint apostoli et sancti Ecclesiae doctores? |
| CAPUT XXVIII. Vita clericorum inferior non est vita monachorum. Quibus vestimentis utatur monachus factus pontifex vel episcopus. |
| CAPUT XXIX. Quid mystice significet alba et talaris tunica clericorum, et quibus ea figuris in utroque Testamento praefigurata fuerit: qualis eorumdem tonsura, etc. |
| CAPUT XXX. Primitivae Ecclesiae mores a clericis et monachis vita et virtutibus exprimendi sunt. Id vero agere nolentes episcopi a sacris ordinibus repellant. |
| CAPUT XXXI. Quare sanctus Gregorius Magnus clericis extra sacros ordines constitutis proprium permiserit. |
| CAPUT XXXII. Sanctus Augustinus diversas regulas condidit, ad quas mores suos exigant tam clerici quam monachi, tam virgines quam viduae, etc. |
| CAPUT XXXIII. De vitiis et excessibus sanctimonialium ab episcopis corrigendis. |
| CAPUT XXXIV. Personas religiosas non religiose viventes e monasteriis expellendas, et excommunicandas esse. |
| CAPUT XXXV. Quo gladio recte utantur episcopi? |
| CAPUT XXXVI. Qua ratione episcopus sanctimoniales irreligiose viventes ad frugem et observantiam regularem reducat. |
| CAPUT XXXVII. Ante omnia episcopo curandum, ut in Ecclesiam suam episcopalem canonicos regulares, ac vitam communem profitentes introducat. |
| CAPUT XXXVIII. Clericus lapsus, non nisi peracta secundum veterem disciplinam poenitentia, ad officii et ordinis functiones admittendus est. |
| CAPUT XXXIX. Cur olim post semel publice actam poenitentiam in crimen relapsi ad ecclesiasticam reconciliationem amplius admissi non fuerint. |
| CAPUT XL. De forma et discrimine iudicii ecclesiastici et saecularis. Ob quae peccata delinquens anathemate feriatur, etc. |
| CAPUT XLI. Qualiter puniendi, qui canonicam de commissis criminibus poenitentiam agere detrectant: quod officium conversorum in congregationibus clericorum et monachorum? |
| CAPUT XLII. Plura de eodem argumento, et quomodo poenitendum iis qui nec habitum saecularem nec domum propriam relinquunt. |
| CAPUT XLIII. Quomodo praefecti vectigalium, iudices, milites, aliique, qui propriis renuntiare nolunt, apostolicam regulam sequantur. |
| CAPUT XLIV. Quanta humilitas in poenitentibus, praesertim clericis requiratur. |
| CAPUT XLV. Quod sit servandum discrimen in corrigendis clericorum delictis, maxime ubi magna delinquentium multitudo est. Quomodo et per quos, ac unde dispensanda sit eleemosyna ecclesiastica? |
| CAPUT XLVI. Quarta pars decimarum viduis et pauperibus distribuenda est, non militibus, quorum utique apud divinum tribunal tantae non erit efficaciae suffragium, quantae illorum. |
| CAPUT XLVII. Ostenditur auctoritate conciliorum quartam decimarum partem pauperibus elargiendam esse. |
| CAPUT XLVIII. Repugnat sacris canonibus, decimas Ecclesiarum ab episcopis perpetuo alienari. |
| CAPUT XLIX. Hortatur Gerhohus episcopos male facta exemplo Petri a Paulo correpti emendare ac retractare. |
| CAPUT L. Doctrina de rebus Ecclesiae non alienandis auctoritate sancti Leonis Magni confirmata. |
| CAPUT LI. Occurritur obiectionibus monachorum qui quartam decimarum partem sibi vindicant, cum nolint animarum in se curam suscipere. Idem est de quibusdam canonicis. |
| CAPUT LII. Plura in eamdem rem. Ubi etiam Gregorii VII constitutio de decimis monachorum et canonicorum regularium explicatur. |
| CAPUT LIII. Praemissam doctrinam pluribus roborat, praesertim auctoritate sancti Gregorii Magni cuius exemplo episcopi ad curam pauperum et peregrinorum incitantur. |
| CAPUT LIV. Epilogus et peroratio Gerhohi ad Chunonem episcopum Ratisbonensem. |