monumenta.ch Paulinus Nolanus Show Session Trace![]() | Paulinus Nolanus, Poemata, POEMA XXII. Edition: J.-P. Migne PL61, Paris, 1848 | |
| POEMA XXII. | |
| (29) | Vel ducis imperio sancti cum sisteret idem Dilata sol nocte diem, ut victoria sacri Profligaretur populi, stetit orbe recurso Libra poli, ut magnos caperet lux aucta triumphos. |
| 30 | Quid soboles, virtusque Dei, et sapientia Christus, Nonne satis vanis curas erroribus aufert? Nosque simul monitis et factis edocet, unum Cuncta Deum regere, et nihil ut sine mente putemus Principis esse Dei, dicens non arbore frondem, Aere non volucrem sine iussu decidere? et cum Omnipotens verbo sternit mare, vel pede calcat, Et verbo morbos abigit, vel daemonas urget, Aut reduces animas in corpora functa remittit, Iamque diu exanimos tumulis iubet ire reclusis. |
| 31 | Integratque putres vita remeante sepultos: Nonne potestatem propriam satis indicat autor Qui solus naturam omnem vitamque gubernat? His, precor, his potius studiumque operamque legendis Scribendisque vove; cane grandia coepta Tonantis, Scribe creatarum verbo primordia rerum, Et chaos ante diem, primaeque crepuscula lucis; Quaeque dehinc variis elementa per omnia seclis Dicta vel acta Deo per sancta volumina disces, Quae docuit tabulis legalibus indita Moses; |
ENABLE LINKS PER WORD Report an Error or Make a Suggestion | |
![]() | |