monumenta.ch Iacobus de Voragine Show Session Trace 466 | Iacobus de Voragine, Legenda aurea, CLXXII De sancto Iohanne abbate Edition: G. P. Maggioni, Firenze, 2007 | 467 relinqueret. |
| Synoptical Presentation with Other Manuscripts | ||
| (a18) | ||
| csg582.668-b29 bsb134259.523-b26 bnf12590.284-c28 bnf1747.309 r-b32 CLXXII De sancto Iohanne abbate | ||
| 1 | Iohannes abbas, cum Episius per annos quadraginta in heremo habitasset, interrogauit eum quantum ex hoc profecisset. | |
| 2 | Et ille dixit: «Ex quo cepi solitarius esse nunquam me uidit sol bnf1747.309 v manducantem». | |
| 3 | Et Iohannes: «Nec me irascentem». | |
| 4 | Simile fere legitur ibidem quod cum Epiphanius episcopus abbati Hylarioni csg582.669 carnes daret, ille ait: «Ignosce mihi quia ex quo accepi habitum hunc non manducaui quicquam occisum». | |
| 5 | Cui episcopus: «Ex quo accepi habitum hunc non dimisi aliquem dormire qui aliquid aduersum me haberet neque dormiui habens aliquid aduersum aliquem». | |
| 6 | Cui ille: «Ignosce mihi, quia melior es quam ego». | |
| 7 | Volens Iohannes ad similitudinem angelorum nihil operari, sed deo sine intermissione uacare, se ipsum expoliauit et unam hebdomadam in heremo fecit. | |
| 8 | Cum autem fame periclibsb134259.524taretur et aculeis muscarum et uesparum totus uulneraretur, reuersus ad ostium fratris sui pulsauit. | |
| 9 | Ad quem ille: «Quis es tu?». | |
| 10 | Et ille: «Ego sum Iohannes». | |
| 11 | Frater autem dixit ei: «Nequaquam. | |
| 12 | Iohannes enim angelus factus est et inter homines ultra non est». | |
| 13 | Et ille: «Vere ego sum». | |
| 14 | Et non aperiens ei dimisit eum affligi usque mane. | |
| 15 | Postea aperiens dixit: «Si homo es opus habes iterum operari ut pascaris et uiuas; si autem angelus es, quid queris intrare in cellam?». | |
| 16 | Et ille dixit: «Ignosce mihi, frater, quia peccaui». | |
| 17 | Cum autem moreretur, rogauerunt eum fratres ut aliquod uerbum salutare et compendiosum loco hereditatis sibi | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS Report an Error or Make a Suggestion | ||
![]() | |