Hieronymus, Vulgata, Psalmi
Psalmi.Psalmus 68
(36) et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea
Psalmi.Psalmus 69
1 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus
2 Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina
3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge
5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris
Psalmi.Psalmus 70
1 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum
2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me
3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui
5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea
6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper
7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis
8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam
9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum
11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat
12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice
13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam
15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam
16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius
17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam
19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me
21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me
22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel
23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti
24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi
Psalmi.Psalmus 71
1 in Salomonem
2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
20 defecerunt laudes David filii Iesse
Psalmi.Psalmus 72
1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik