monumenta.ch Augustinus Show Session Trace
Search in Augustinus, Sermones de Scripturis and in Codex Cod. 16 
 A,a     HELP
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXXII[Emendatus est ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 46.]. De verbis Evangelii Ioannis, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est. Qui manducat meam carnem, etc. Cap. VI, V V. 56, 57 [Citatur a Floro ad I Cor. XV.].
Edition: J.-P. Migne PL38, Paris, 1845-49
   
Missing Text
(26)
SERMO CXXXII[Emendatus est ad tres bn. quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. pr. rm. vd.] [Note: Alias, de Verbis Domini 46.]. De verbis Evangelii Ioannis, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est. Qui manducat meam carnem, etc. Cap. VI, V V. 56, 57 [Citatur a Floro ad I Cor. XV.].
1 [Ad regenerationis gratiam invitantur Catechumeni.] Sicut audivimus, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominus Iesus Christus exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum carnem suam et bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis [Omnes Mss.: Qui audistis haec, aliqui iam hoc facitis, aliqui nondum. Qui enim baptizati, etc., nisi quod nonnulli habent, iam haec facitis.]. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis. Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui iam manducant carnem Domini, et bibunt sanguinem eius, cogitent quid manducent, et quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, iudicium sibi manducent et bibant [I Cor. XI, 29].Qui autem nondum manducant, et nondum bibunt,

ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik