monumenta.ch Arator Show Session Trace
Search in Arator, Epistola ad Florianum and in Codex 8318
 A,a     HELP
Arator, Epistola ad Florianum
Edition: J.-P. Migne PL68, Paris, 1847
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
Missing Text
  medPlut.68.244.2 r   bnf18554.55 v-10 bnf9347.58-a18 ...
(1) Qui meriti florem, maturis sensibus ortum,
Nominis ore tui iam, Floriane, tenes;
Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti,
E quibus in coelum vita pararet iter;
Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti
Porrige de placido saepe favore manum.
2 Ieiuno sermone quidem, sed pinguia gesta
Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit.
3 Inter grandiloquos per mille volumina libros
Maxima cum teneas, et breviora lege.
4 Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor,
Concordent studiis celsa vel ima tuis. bnf18554.56 r
5 Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones,
Formicis, apibus praebuit ipsa sinum.
6 Et si respicias, dispenset ut omnia rector,
Ingenium mites, vim meruere truces.
7 Ipsaque continuum virtus infracta laborem
Deserit, et varias quaerit habere vices.

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik