monumenta.ch > Vitruvius > 12
Vitruvius, de Architectura, 10, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Sumuntur tigna amplissima longitudine; supra figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae. Per media autem spatia tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus includuntur capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. Tum vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas επιζυγιδας Graeci vocant, conlocantur. 2  Deinde ansae rudentum induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in suculas coiciuntur involvuntur, uti vectibus per eas ext<enti> rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem utrique sonitus habeant responsum. Tunc autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. Ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent. Ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur. De his rebus quae potui dixi. Restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.