monumenta.ch > Vitruvius > 11
Vitruvius, de Architectura, 10, X <<<     >>> XII

Caput XI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Catapultarum rationes, e quibus membris ex portionibus componantur, dixi. Ballistarum autem rationes variae sunt et differentes unius effectus causa comparatae. Aliae enim vectibus suculis, nonnullae polyspastis, aliae ergatis, quaedam etiam tympanorum torquentur rationibus. Sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet. Igitur de ratione earum non est omnibus expeditum, nisi qui geometricis rationibus numeros et multiplicationes habent notas. 2  Nam quae fiunt in capitibus foramina, per quorum spatia contenduntur capillo maxime muliebri vel nervo funes, magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea ballista mittere, ex ratione gravitatis proportiones sumuntur, quemadmodum catapultis de longitudinibus sagittarum. Itaque ut etiam qui geometricen non noverunt, habeant expeditum, ne in periculo bellico cogitationibus detineantur, quae ipse faciundo certa cognovi quaeque ex parte accepi a praeceptoribus, finita exponam, et quam in libris Graecorum pensiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam nostris ponderibus respondeant, tradam explicata. 3  Nam quae ballista duo pondo saxum mittere debet, foramen erit in eius capitulo digitorum V; si pondo IIII, digitorum sex <÷ ((1/4)), sex pondo> digitorum VII <÷ ((1/4)), octo pondo digitorum VIII>, decem pondo digitorum VIII S ((1/2)); viginti pondo digitorum X S÷ ((1/2+1/4)), XL pondo digitorum XIII S÷ ((1/2+1/4)), sexaginta pondo digitorum XV S ((1/2)), octoginta pondo pedis I digiti I, <C pondo pedis I et digitorum II S> ((1/2)), CXX pondo pedis I et digitorum III S ((1/2)), <CXXXX pondo pedis I et digitorum IIII S> ((1/2)), CLX pondo pedis I et digitorum VI, CLXXX pondo pedis I et digitorum VI S ((1/2)), CC pondo pedis I et digitorum VII ÷ ((1/4)), CCX<XXX pondo> pedis I et digitorum VIII S÷ ((1/2+1/4)), CCCLX pedis I et digitorum XII S ((1/2)). 4  Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur scutula, quae graece περιτρητος appellatur, cuius longitudo foraminum II εΖ ((3/4)), latitudo duo et S ((1/2)); dividatur medium lineae descriptae et, cum divisum erit, contrahantur extremae partes eius formae, ut obliquam deformationem habeat longitudinis sexta parte, latitudinis, ubi est versura, quarta parte. In qua parte autem <sunt> curvatura<e>, in quibus procurrunt cacumina angulorum, eo foramina convertantur, et contractura latitudinis redeat introrsus sexta parte, foramen autem oblongius sit tanto, quantam epizygis habet crassitudinem. Cum deformatum fuerit, circum levigatur, extremam ut habeat curvaturam molliter circumactam. 5  Crassitudo eius foraminis [S]I constituatur. Modioli foraminum duo, latitudo I :·: ((5/12)), crassitudo praeterquam quod in foramine inditur foraminis S÷ ((1/2+1/4)), ad extremum autem latitudo foraminis S ((1/2)). Parastatarum longitudo foraminis V Γ ((3/16)); curvatura foraminis pars dimidia; crassitudo foraminis S ((1/2)) et partis IX. Adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione. <Regulae?> latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII. 6  Regulae, quae est in mensa, longitudo foraminum VIII; latitudo et crassitudo dimidium foraminis; cardines II, crassitudo foraminis ÷ ((1/4)), curvatura regulae S÷ ((1/2+1/4)). Exterioris regulae latitudo et crassitudo tantundem, longitudo, quam dederit ipsa versura deformationis et parastaticae latitudo ad suam curvaturam K. Superiores autem regulae aequales erunt inferioribus K. Mensae transversarii foraminis ÷ ((1/4)). 7  Climacidos scapi longitudo foraminum XVIIII, crassitudo ÷ ((1/4)). Intervallum medium latitudo foraminis I et partis quartae, altitudo foraminis I et partis octavae. Climacidos superioris pars quae est proxima bracchiis, quae coniuncta est mensae, tota longitudine dividatur in partes V. Ex his dentur duae partes ei membro, quod Graeci χηλην (χελωνιον) vocant, latitudo foraminis I Γ ((3/16)), crassitudo ÷ ((1/4)), longitudo foraminum XI et semis. Extantia cheles (cheloni) foraminis S ((1/2)); pterygomatos foraminis ÷ ((1/4)). Quod autem est ad axona, quod appellatur frons transversarius, foraminum trium. 8  Interiorum regularum latitudo foraminis ε ((5/16)), crassitudo Ζ ((3/16)). Cheloni replum, quod est operimentum, securicula includitur in scapos climacidos; latitudo Γ, crassitudo foraminis XII K. Crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis ÷ ((1/4)), in extremis rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem S ((1/2)) minus parte sexta decuma K. 9  Anteridon longitudo foraminum III ÷ ((1/4)), latitudo in imo foraminis S ((1/2)), in summo crassitudo Γ. Basis, quae appellatur εσχαρα, longitudo foraminum :::: ((8)), antibasis foraminum IIII, utriusque crassitudo et latitudo foraminis I. Compingitur autem dimidia altitudinis columnae, latitudo et crassitudo S ((1/2)); altitudo autem non habet foraminis proportionem, sed erit, quod opus erit ad usum. Bracchii longitudo foraminum VI, crassitudo in radice foraminis ΓΖ ((5/8)), in extremis F ((6/16)). De ballistis et catapultis symmetrias, quas maxime expeditas putavi, exposui. Quemadmodum autem contentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero, non praetermittam.



Vitruvius, de Architectura, 10, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Vitruvius > 11