monumenta.ch > Vitruvius > 4
Vitruvius, de Architectura, 9, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Namque septentrio, quem Graeci nominant αρκτον sive ελικην, habet post se conlocatum custodem. Ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητην vocant; candens autem magis spica eius est colorata. Item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi dedicatus. 2  E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri - ita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stella - et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. Tauri quidem et arietis insuper Perseus - dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis - et manu dextra innitens Cassiopiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus. 3  Item pisces supra Andromedam et eius ventris ex equi, quae sunt supra spinam equi; cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae. Manus Andromedae dextra supra Cassiopiae simulacrum est constituta, laeva aquilonalem piscem. Item aquarii supra equi capitis est. Equi ungulae attingunt aquarii <e regione volucrem. Inter Cepheum et Andromedae> genua Cassiopia media est dedicata. Capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. Secundum eos est sagitta. Ab ea autem volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiopiae innititur. Sub avis cauda pedes equi sunt subiecti. 4  Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. Eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. A parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. Eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati. 5  Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. Delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. Inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. In septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum <e regione> dorsis inter se compositae et pectoribus aversae. E quibus minor κυνοσουρα, maior ελικη a Graecis appellatur. Earumque capita inter se dispicientia sunt constituta. Caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent in summo. 6  Per caudas earum esse dicitur item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum caput eius involvitur. Una vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. Haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum. Item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. Insuper arietis signum septentrionis autem minoris et Cassiopiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi [esse]; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.