monumenta.ch > Vergilius > 9
Vergilius, Bucolica, Ecloga VIII <<<     >>> Ecloga X

Ecloga IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. LYCIDAS
1 Quo te, Moeri, pedes? An, quo via ducit, in urbem?
s. MOERIS
2 O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
3 (quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli
4 diceret: 'Haec mea sunt; veteres migrate coloni.'
5 Nunc victi, tristes, quoniam fors omnia versat,
6 hos illi (quod nec vertat bene!) mittimus haedos.
s. LYCIDAS
7 Certe equidem audieram, qua se subducere colles
8 incipiunt mollique iugum demittere clivo,
9 usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos,
10 omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
s. MOERIS
11 Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
12 nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
13 Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
14 Quod nisi me quacumque novas incidere litis
15 ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
16 nec tuos hic Moeris nec viveret ipse Menalcas.
s. LYCIDAS
17 Heu! Cadit in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nobis
18 paene simul tecum solacia rapta, Menalca?
19 Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis
20 spargeret, aut viridi fontis induceret umbra?
21 vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
22 cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?
23 'Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas;
24 et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
25 occursare capro (cornu ferit ille) caveto.'
s. MOERIS
26 Immo haec quae Varo, necdum perfecta, canebat:
27 'Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis,
28 Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
29 cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'
s. LYCIDAS
30 Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,
31 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
32 incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
33 Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
34 vatem pastores: sed non ego credulus illis;
35 nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna
36 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
s. MOERIS
37 Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
38 si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
39 'Huc ades, o Galarea: quis est nam ludus in undis?
40 Hic ver purpureum, varios hic flumina circum
41 fundit humus flores; hic candida populus antro
42 imminet et lentae texunt umbracula vites.
43 Huc ades; insani feriant sine litora fluctus.'
s. LYCIDAS
44 Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
45 audieram? Numeros memini, si verba tenerem:
46 'Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
47 Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
48 astrum quo segetes gauderent frugibus et quo
49 duceret apricis in collibus uva colorem.
50 Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.'
s. MOERIS
51 Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos
52 cantando puerum memini me condere soles:
53 nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim
54 iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores.
55 Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
s. LYCIDAS
56 Causando nostros in longum ducis amores.
57 Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
58 aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
59 Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
60 incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas
61 agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus:
62 hic haedos depone, tamen veniemus in urbem.
63 Aut, si nox pluviam ne colligat ante veremur,
64 cantantes licet usque (minus via laedit) eamus:
65 cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
s. MOERIS
66 Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus.
67 Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.



Vergilius, Bucolica, Ecloga VIII <<<     >>> Ecloga X
monumenta.ch > Vergilius > 9