monumenta.ch > Vergilius > 7
Vergilius, Bucolica, Ecloga VI <<<     >>> Ecloga VIII

Ecloga VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. MELIBOEUS
1 Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
2 compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
3 Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
4 ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
5 et cantare pares et repondere parati.
6 Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
7 vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
8 adspicio. Ille ubi me contra videt: 'Ocius' inquit
9 'huc ades, o Meliboee; caper tibi salvos et haedi,
10 et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
11 Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;
12 hic viridis tenera praetexit harundine ripas
13 Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
14 Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
15 depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
16 et certamen erat, Corydon cum Thyrdide, magnum.
17 Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
18 Alternis igitur contendere versibus ambo
19 coepere; alternos Musae meminisse volebant.
20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
s. CORYDON
21 Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
22 quale meo Codro, concedite (proxima Phoebi
23 versibus ille facit), aut, si non possumus omnes,
24 hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
s. THYRSIS
25 Pastores, hedera nascentem ornate poetam,
26 Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
27 aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
28 cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
s. CORYDON
29 Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvos
30 et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
31 Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
32 puniceo stabis suras evincta coturno.
s. THYRSIS
33 Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
34 exspectare sat est: custos es pauperis horti.
35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
36 si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
s. CORYDON
37 Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
38 candidior cycnis, hedera formosior alba,
39 cum primum pasti repetent praesepia tauri,
40 si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
s. THYRSIS
41 Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis
42 horridior rusco, proiecta vilior alga,
43 si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
44 Ite domum pasti, si quis pudor, ite, iuvenci.
s. CORYDON
45 Muscosi fontes, et somno mollior herba,
46 et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
47 solstitium pecori defendite: iam venit aestas
48 torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
s. THYRSIS
49 Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
50 semper, et adsidua postes fuligine nigri;
51 hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
52 aut numerum lupus aut torrentia flumina ripas.
s. CORYDON
53 Stant et iuniperi et castaneae hirsutae;
54 strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma;
55 omnia nunc rident: at, si formosus Alexis
56 montibus his abeat, videas et flumina sicca.
s. THYRSIS
57 Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;
58 Liber pampineas invidit collibus umbras:
59 Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
60 Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
s. CORYDON
61 Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
62 formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo,
63 Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
64 nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
s. THYRSIS
65 Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
66 populus in fluviis, abies in montibus altis:
67 saepius at si me, Lycida formose, revisas,
68 fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
s. MELIBOEUS
69 Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
70 Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.



Vergilius, Bucolica, Ecloga VI <<<     >>> Ecloga VIII
monumenta.ch > Vergilius > 7