monumenta.ch > Vergilius > 6
Vergilius, Bucolica, Ecloga V <<<     >>> Ecloga VII

Ecloga VI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Prima Syracosio dignata est ludere versu
2 nostra, neque erubuit silvas habitare, Thalia.
3 Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
4 vellit, et admonuit: 'Pastorem, Tityre, pinguis
5 pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'
6 Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
7 Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
8 agrestem tenui meditabor harundine musam.
9 Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
10 captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
11 te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
12 quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
13 Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
14 Silenum pueri somno videre iacentem,
15 inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;
16 serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
17 et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
18 Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
19 luserat) iniciunt ipsis ex vincula sertis.
20 Addit se sociam timidisque supervenit Aegle.
21 Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti
22 sanguineis frontem moris et tempora pingit.
23 Ille dolum ridens: 'Quo vincula nectitis?' inquit.
24 'Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
25 Carmina quae voltis cognoscite; carmina vobis,
26 huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse.
27 Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
28 ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
29 Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
30 nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
31 Namque canebat uti magnum per inane coacta
32 semina terrarumque animaeque marisque fuissent
33 et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
34 omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis;
35 tum durare solum et discludere Nerea ponto
36 coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
37 iamque novom terrae stupeant lucescere solem,
38 altius atque cadant submotis nubibus imbres,
39 incipiant silvae cum primum surgere, cumque
40 rara per ignaros errent animalia montis.
41 Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
42 Caucasiasque refert volucris, furtumque Promethei.
43 His adiungit Hylan nautae quo fonte relictum
44 clamassent, ut litus Hyla, Hyla, omne sonaret;
45 et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
46 Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
47 A! virgo infelix, quae te dementia cepit!
48 Proetides implerunt falsis mugitibus agros;
49 at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
50 concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
51 et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
52 A! virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
53 ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
54 ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
55 aut aliquam in magno sequitur grege. 'Claudite Nymphae,
56 Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
57 si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
58 errabunda bovis vestigia: forsitan illum
59 aut herba captum viridi aut armenta secutum
60 perducant aliquae stabula ad Cortynia vaccae.'
61 Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
62 tum Phaethontiadas musco circundat amarae
63 corticis, atque solo proceras erigit alnos.
64 Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
65 Aonas in montis ut duxerit una sororum,
66 utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
67 ut Linus haec illi divino carmine pastor,
68 floribus atque apio crinis ornatus amaro,
69 dixerit: 'Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
70 Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat
71 cantando rigidas deducere montibus ornos.
72 His tibi Grynei nemoris dicatur origo,
73 ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo.'
74 Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
75 candida succinctam latrantibus inguina monstris
76 Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
77 a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
78 aut ut mutatos Terei narraverit artus,
79 quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
80 quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
81 infelix sua tecta super volitaverit alis?
82 Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
83 audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,
84 ille canit (pulsae referunt ad sidera valles),
85 cogere donec ovis stabulis numerumque referre
86 iussit et invito processit Vesper Olympo.



Vergilius, Bucolica, Ecloga V <<<     >>> Ecloga VII
monumenta.ch > Vergilius > 6