monumenta.ch > Vergilius > 3
Vergilius, Bucolica, Ecloga II <<<     >>> Ecloga IV

Ecloga III SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

s. MENALCAS
1 Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? An Meliboei?
s. DAMOETAS
2 Non, verum Aegonos; nuper mihi tradidit Aegon.
s. MENALCAS
3 Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
4 dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
5 hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
6 et sucus pecori et lac subducitur agnis.
s. DAMOETAS
7 Parcius ista viris tamen obicienda memento.
8 novimus et qui te transversa tuentibus hircis
9 et quo -- sed faciles Nymphae risere -- sacello.
s. MENALCAS
10 Tum, credo, cum me arbustum videre Miconos
11 atque mala vitis incidere falce novellas.
s. DAMOETAS
12 Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidos arcum
13 fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,
14 et, cum vidisti puero donata, dolebas
15 et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
s. MENALCAS
16 Quid domini faciant, audent cum talia fures?
17 non ego te vidi Damonos, pessime, caprum
18 excipere insidiis multum latrante Lycisca?
19 et cum clamarem quo nunc se proripit ille?
20 Tityre, coge pecus, tu post carecta latebas.
s. DAMOETAS
21 An mihi cantando victus non redderet ille,
22 quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
23 si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
24 ipse fatebatur sed reddere posse negabat.
s. MENALCAS
25 Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera
26 iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
27 stridenti miserum stipula disperdere carmen?
s. DAMOETAS
28 Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
29 experiamur? ego hanc vitulam -- ne forte recuses,
30 bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus --
31 depono; tu dic mecum quo pignore certes.
s. MENALCAS
32 De grege non ausim quicquam deponere tecum.
33 est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,
34 bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
35 verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
36 insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
37 fagina, caelatum divini opus Alcimedontos,
38 lenta quibus torno facili superaddita vitis
39 diffusos hedera vestit pallente corymbos.
40 in medio duo signa, Conon et -- quis fuit alter,
41 descripsit radio totum qui gentibus orbem,
42 tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
43 necdum illis labra admovi, sed condita servo.
s. DAMOETAS
44 Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit
45 et molli circum est ansas amplexus acantho
46 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis;
47 necdum illis labra admovi, sed condita servo.
48 si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
s. MENALCAS
49 Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
50 audiat haec tantum vel qui venit, ecce Palaemon.
51 efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
s. DAMOETAS
52 Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla
53 nec quemquam fugio. tantum, vicine Palaemon,
54 sensibus haec imis -- res est non parva -- reponas.
s. PALAEMON
55 Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.
56 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
57 nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
58 incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
59 alternis dicetis; amant alterna Camenae.
s. DAMOETAS
60 Ab Iove principium Musae, Iovis omnia plena;
61 ille colit terras, illi mea carmina curae.
s. MENALCAS
62 Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
63 munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
s. DAMOETAS
64 Malo me Galatea petit, lasciva puella,
65 et fugit ad salices et se cupit ante videri.
s. MENALCAS
66 At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
67 notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
s. DAMOETAS
68 Parta meae Veneri sunt munera; namque notavi
69 ipse locum aeriae quo congessere palumbes.
s. MENALCAS
70 Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
71 aurea mala decem misi; cras altera mittam.
s. DAMOETAS
72 O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
73 partem aliquam, venti, divom referatis ad auris.
s. MENALCAS
74 Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
75 si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
s. DAMOETAS
76 Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla,
77 cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
s. MENALCAS
78 Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit
79 et longum formose, vale, vale, inquit, Iolla.
s. DAMOETAS
80 Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
81 arboribus venti, nobis Amaryllidos irae.
s. MENALCAS
82 Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
83 lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
s. DAMOETAS
84 Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam;
85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.
s. MENALCAS
86 Pollio et ipse facit nova carmina; pascite taurum,
87 iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.
s. DAMOETAS
88 Qui te, Pollio, amat veniat quo te quoque gaudet;
89 mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
s. MENALCAS
90 Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mevi,
91 atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
s. DAMOETAS
92 Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
93 frigidus -- o pueri, fugite hinc -- latet anguis in herba.
s. MENALCAS
94 Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
95 creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
s. DAMOETAS
96 Tityre, pascentis a flumine reice capellas;
97 ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
s. MENALCAS
98 Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
99 ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
s. DAMOETAS
100 Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
101 idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
s. MENALCAS
102 His certe -- neque amor causa est -- vix ossibus haerent;
103 nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
s. DAMOETAS
104 Dic quibus in terris -- et eris mihi magnus Apollo --
105 tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
s. MENALCAS
106 Dic quibus in terris inscripti nomina regum
107 nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
s. PALAEMON
108 Non nostrum inter vos tantas componere lites:
109 et vitula tu dignus et hic et quisquis amores
110 aut metuet dulcis aut experietur amaros.
111 claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.



Vergilius, Bucolica, Ecloga II <<<     >>> Ecloga IV
monumenta.ch > Vergilius > 3