Ecloga II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, |
| 2 | delicias domini, nec quid speraret habebat. |
| 3 | tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos |
| 4 | adsidue veniebat. ibi haec incondita solus |
| 5 | montibus et silvis studio iactabat inani; |
| 6 | O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? |
| 7 | nil nostri miserere? mori me denique cogis? |
| 8 | nunc etiam pecudes umbras et frigora captant, |
| 9 | nunc virides etiam occultant spineta lacertos, |
| 10 | Thestylis et rapido fessis messoribus aestu |
| 11 | alia serpyllumque herbas contundit olentis. |
| 12 | at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, |
| 13 | sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. |
| 14 | nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras |
| 15 | atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, |
| 16 | quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? |
| 17 | o formose puer, nimium ne crede colori; |
| 18 | alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. |
| 19 | Despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi, |
| 20 | quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. |
| 21 | mille meae Siculis errant in montibus agnae; |
| 22 | lac mihi non aestate novum, non frigore defit. |
| 23 | canto quae solitus, si quando armenta vocabat, |
| 24 | Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. |
| 25 | nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi, |
| 26 | cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnin |
| 27 | iudice te metuam, si numquam fallit imago. |
| 28 | O tantum libeat mecum tibi sordida rura |
| 29 | atque humilis habitare casas et figere cervos |
| 30 | haedorumque gregem viridi compellere hibisco! |
| 31 | mecum una in silvis imitabere Pana canendo. |
| 32 | Pan primum calamos cera coniungere pluris |
| 33 | instituit, Pan curat ovis oviumque magistros; |
| 34 | nec te paeniteat calamo trivisse labellum. |
| 35 | haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas? |
| 36 | est mihi disparibus septem compacta cicutis |
| 37 | fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim |
| 38 | et dixit moriens: te nunc habet ista secundum; |
| 39 | dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas. |
| 40 | praeterea duo -- nec tuta mihi valle reperti -- |
| 41 | capreoli sparsis etiam nunc pellibus albo, |
| 42 | bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo. |
| 43 | iam pridem a me illos abducere Thestylis orat; |
| 44 | et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra. |
| 45 | Huc ades, o formose puer, tibi lilia plenis |
| 46 | ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais, |
| 47 | pallentis violas et summa papavera carpens, |
| 48 | narcissum et florem iungit bene olentis anethi; |
| 49 | tum casia atque aliis intexens suavibus herbis |
| 50 | mollia luteola pingit vaccinia caltha. |
| 51 | ipse ego cana legam tenera lanugine mala |
| 52 | castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat; |
| 53 | addam cerea pruna -- honos erit huic quoque pomo -- |
| 54 | et vos, o lauri, carpam et te, proxime myrte, |
| 55 | sic positae quoniam suavis miscetis odores. |
| 56 | Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis |
| 57 | nec, si muneribus certes, concedat Iollas. |
| 58 | heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum |
| 59 | perditus et liquidis inmissi fontibus apros. |
| 60 | Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas |
| 61 | Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces |
| 62 | ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. |
| 63 | torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, |
| 64 | florentem cytisum sequitur lasciva capella, |
| 65 | te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas. |
| 66 | Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci |
| 67 | et sol crescentis decedens duplicat umbras. |
| 68 | me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? |
| 69 | ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! |
| 70 | semiputata tibi frondosa vitis in ulmo. |
| 71 | quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, |
| 72 | viminibus mollique paras detexere iunco? |
| 73 | invenies alium, si te hic fastidit, Alexin. |