monumenta.ch > Seneca > bnf8260.84 > bsbClm17134.164 > bnf8055.291 > bnf8260.35 > 3
Sulpicius Severus, Epistolae Tres, EPISTOLA II. AD AURELIUM DIACONUM. <<<    

EPISTOLA III. AD BASSULAM SOCRUM SUAM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 SULPICIUS SEVERUS BASSULAE parenti venerabili salutem.
2 Si parentes vocari in ius liceret, te plane expilationis furtique ream ad praetoris tribunal iusto dolore traheremus. Quid enim non conquerar quam a te patior iniuriam? nullam mihi domi chartulam, nullum libellum, nullam epistolam reliquisti: ita furaris omnia, ita universa divulgas. Si quid ad amicum familiariter scripsi; si quid forte, dum ludimus, quod velim tamen occultum esse, dictavi, omnia ad te prius pene quam fuerint scripta aut dictata, perveniunt.
3 Nimirum obarrhatos habes notarios meos, per quos tibi nostrae ineptiae publicantur; nec tamen adversum eos possum moveri, si tibi parent, qui in ius nostrum ex tua potissimum liberalitate venerunt, seque adhuc tuos quam meos esse meminerunt: tu sola es rea, tu sola culpabilis, quae et mihi insidiaris, et illos fraude circumvenis, ut sine delectu ullo familiariter scripta, aut negligenter emissa, illucubrata tibi penitus atque impolita tradantur. Nam, ut de reliquis taceam, rogo quemadmodum tam cito ad te epistola illa potuit pervenire, quam nuper ad Aurelium diaconum scripseramus. Ego enim Tolosae positus, tu Treveris constituta, et tam longe a patria filio inquietante divulsa, qua tandem familiarem illam epistolam occasione furata es?
4 namque accepi litteras tuas, quibus scribis, in eadem epistola qua de obitu domni Martini fecerim mentionem, ipsum beati viri transitum exponere debuisse. Quasi vero ego illam epistolam aut legendam alii praeterquam ipsi ad quem missa videtur, ediderim, aut ego tanto sim operi destinatus, ut omnia quae de Martino cognosci oportet, me potissimum scribente notescant.
5 Itaque, si quae de obitu sancti episcopi audire desideras, ab illis potius qui interfuere, cognosce: ego tibi statui nihil scribere, ne ubique me publices; tamen si das fidem, nulli te esse lecturam, paucis tuae satisfaciam voluntati: itaque praestabo te his quae mihi sunt comperta, participem. Martinus igitur obitum suum longe ante praescivit, dixitque fratribus dissolutionem sui corporis imminere.
6 Interea causa exstitit, qua Condatensem dioecesin visitaret; nam clericis inter se ecclesiae illius discordantibus, pacem cupiens reformare, licet finem dierum suorum non ignoraret, proficisci tamen istiusmodi ob causam non recusavit: bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si pacem ecclesiae redditam reliquisset. Ita profectus cum suo illo, ut semper, frequentissimo discipulorum sanctissimoque comitatu, mergos in flumine conspicatur piscium praedam sequi, et rapacem ingluviem assiduis urgere capturis.
7 Forma, inquit, haec daemonum est: insidiantur incautis, capiunt nescientes, captos devorant, exsaturarique non queunt devoratis. Imperat deinde potenti virtute verborum, ut eum cui innatabant gurgitem relinquentes, aridas peterent desertasque regiones: eo nimirum circa aves illas usus imperio, quo daemones fugare consueverat; ita grege facto, omnes in unum illae volucres congregatae, relicto flumine montes silvasque petierunt, non sine admiratione multorum, qui tantam in Martino virtutem viderent, ut etiam avibus imperaret.
8 Aliquamdiu ergo in vico illo, vel in ecclesia ad quam ierat, commoratus, pace inter clericos restituta, cum iam regredi ad monasterium cogitaret, viribus corporis coepit repente destitui: convocatisque discipulis, indicat se iam resolvi. Tum vero moeror et luctus omnium, vox una plangentium: Cur nos, pater, deseris? aut cui nos desolatos relinquis?
9 invadent enim gregem tuum lupi rapaces: et quis nos a morsibus eorum, percusso pastore, prohibebit? scimus quidem desiderare te Christum; sed salva tibi sunt tua praemia, nec dilata minuentur: nostri potius miserere, quos deseris. Tunc ille motus his fletibus, ut totus semper in Domino misericordiae visceribus affluebat, lacrymasse perhibetur: conversusque ad Dominum, hac tantum flentibus voce respondit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem: fiat voluntas tua.
10 Nimirum inter spem amoremque positus, dubitavit pene quid mallet: quia nec hos deserere, nec a Christo volebat diutius separari: nihil tamen in voto suo ponens, aut voluntati relinquens, totum se Domini arbitrio potestatique committens. Nonne tibi his paucissimis verbis dicere videbitur: Gravis quidem est, Domine, corporeae pugna militiae, et iam satis est quod huc usque certavi; sed si adhuc in eodem labore pro castris tuorum stare me praecipis, non recuso, nec fatiscentem causabor aetatem; munia tua devotus implebo; sub signis tuis, quoadusque ipse iusseris, militabo; et quamvis optata sit seni missio post laborem, est tamen animus victor annorum, et cedere nescius senectuti. At si iam parcis aetati, bonum est mihi, Domine: fiat voluntas tua: hos vero quibus timeo, ipse custodies.
11 O virum ineffabilem, nec labore victum, nec morte vincendum, qui in nullam se partem pronior inclinaverit, nec mori timuerit, nec vivere recusarit! Itaque cum iam per aliquot dies vi febrium teneretur, non tamen a Dei opere cessabat: pernox in orationibus et vigiliis, fatiscentes artus servire spiritui cogebat, nobili illo strato suo in cinere et cilicio recubans.
12 Et cum a discipulis rogaretur, ut saltem vilia sibi sineret stramenta supponi; non decet, inquit, filii, Christianum nisi in cinere et cilicio mori; ego si aliud vobis exemplum relinquo, ipse peccavi. Oculis igitur ac manibus in coelum semper intentus, invictum ab oratione spiritum non relaxabat; et cum a presbyteris, qui tum ad eum confluxerant, rogaretur, ut corpusculum lateris mutatione relevaret: Sinite, inquit, sinite me, fratres, coelum potius respicere quam terram, ut suo iam itinere iturus ad Dominum spiritus dirigatur.
13 Haec locutus, diabolum vidit prope assistere. Quid hic, inquit, astas, cruenta bestia? nihil in me, funeste, reperies. Abrahae me sinus recipiet.
15 Cum hac ergo voce fatigatum divinis operibus spiritum coelo reddidit: testatique nobis sunt qui adfuerant, iam exanimo corpore glorificati hominis vidisse se gloriam. Vultus luce clarior renitebat, cum membra caetera ne tenuis quidem macula fuscaret; in aliis etiam, et in illo tantum artubus non pudendis, septennis quodammodo pueri gratia videbatur. Quis istum umquam cilicio tectum, quis cineribus crederet involutum? ita vitro purior, lacte candidior, iam in quadam futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus est.
16 Iam vero in obsequium funeris, credi non potest, quanta hominum multitudo convenerit: tota obviam corpori civitas ruit; cuncti ex agris atque vicis, multique ex vicinis etiam urbibus adfuerunt. O quantus luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad duo millia convenisse dicuntur, specialis Martini gloria, cuius exemplo in Domini servitutem stirpes tantae fruticaverant.
17 Agebat nimirum ante se pastor exstinctus greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum laborum senes, aut iuratos Christi in sacramenta tirones. Tum virginum chorus fletuabstinens prae pudore, cum laetandum potius illi esse sentiret quem iam suo Dominus gremio confoveret, quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat! siquidem fides flere prohiberet, gemitum extorqueret affectus; etenim tam erat sancta de illius gloria exsultatio, quam pia de morte confusio. Ignosceres flentibus, gratularere gaudentibus: quia et pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum; dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi debet ut gaudeat.
18 Haec igitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora coelestibus turba prosequitur. Comparetur, si placet, saecularis illa pompa, non dicam funeris, sed triumphi: quid simile Martini exsequiis conferetur? Ducant illi prae curribus suis vinctos post terga captivos: Martini corpus hi qui mundum ductu illius vicerant, prosequuntur; illos confusis plausibus populorum honoret insania: Martino divinis plauditur psalmis: Martinus hymnis coelestibus honoratur, illi post triumphos suos in tartara saeva trudentur: Martinus Abrahae sinu laetus excipitur; Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur: illinc nos, ut spero, custodiens, me haec scribentem respicit, te legentem.
19 Cum hac ergo voce animam coelo reddidit: testatique nobis sunt qui ibidem fuerunt, vidisse se vultum eius tamquam vultum angeli: membra autem eius candida tamquam nix videbantur, ita ut dicerent, Quis istum umquam cilicio (vidit) tectum? quis in cineribus crederet involutum? iam enim sic videbatur, quasi in futurae resurrectionis gloria et natura demutatae carnis ostensus est. In obsequium vero funeris credi non potest quanta hominum multitudo convenerit; tota obviam corpori civitas ruit: cuncti ex agris atque ex vicis, multique de vicinis etiam urbibus adfuerunt.
20 O quantus luctus omnium, quanta praecipue moerentium lamenta monachorum! qui eo die fere ad II Convenisse dicuntur, specialis Martini gloria: eius exemplo in Dni servitutem stirpes tantae fruticaverant. Agebat nimirum ante se pastor greges suos, sanctae illius multitudinis pallidas turbas, agmina palliata, aut emeritorum senes, aut iuratos Christi in sacramenta tirones; tum virginum chorus fletu abstinens prae pudore quam sancto dissimulabat gaudio quod dolebat!
21 siquidem fides flere prohiberet: gemitum tamen extorquebat affectus; etenim tam sancta erat de illius gloria (et) exsultatio, quam pia de morte tristitia. Ignosceres flentibus, congratulare gaudentibus, dum unusquisque et sibi praestat ut doleat, et illi ut gaudeat. Haec igitur beati viri corpus usque ad locum sepulcri hymnis canora coelestibus turba prosequitur, etc.



Sulpicius Severus, Epistolae Tres, EPISTOLA II. AD AURELIUM DIACONUM. <<<    
monumenta.ch > Seneca > bnf8260.84 > bsbClm17134.164 > bnf8055.291 > bnf8260.35 > 3