EPISTOLA II. AD AURELIUM DIACONUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | SULPICIUS SEVERUS AURELIO diacono salutem. |
2 | Posteaquam a me mane digressus es, eram residens solus in cellula, subieratque me illa quae saepius occupat cogitatio, spes futurorum, praesentiumque fastidium, iudicii metus, formido poenarum; et, quod consequens erat, atque unde cogitatio tota descenderat, peccatorum meorum recordatio tristem me confectumque reddiderat. |
3 | Deinde cum fatigata angore animi in lectulo membra posuissem, ut plerumque ex moestitudine solet, somnus obrepsit (qui ut semper matutinis oris levior incertusque, ita suspensus et dubius per membra diffunditur; ut, quod in alio sopore non evenit, pene vigilans dormire tesentias); cum repente sanctum Martinum episcopum videte mihi videor, praetextum toga candida, vultu igneo, stellantibus oculis, crine purpureo: atque ita mihi in ea habitudine corporis formaque qua eum noveram, videbatur, ut, quod eloqui nobis pene difficile est, non posset aspici, cum posset agnosci. |
4 | Arridensque mihi paululum, libellum quem de vita illius scripseram, dextra praeferebat. Ego sancta genua eius amplexus, benedictionem pro consuetudine flagitabam: superpositamque capiti meo manum tactu blandissimo sentiebam, cum inter benedictionis verba solemnia familiare illud ori suo crucis nomen iteraret. Mox in eum luminibus intentis, cum exsatiari vultu illius conspectuque non possem, subito mihi in sublime sublatus eripitur; donec emensa aeris istius vastitate, cum tamen rapida nube subvectum acie sequeremur oculorum, patenti coelo receptus videri ultra non potuit. |
5 | Nec multo post, presbyterum sanctum Clarum, discipulum illius, qui nuper excesserat, video eamdem quam magistrum, viam scandere. Ego impudens sequi cupiens, dum altos gressus molior et connitor, evigilo: somnoque excitus, congratulari coeperam visioni, cum ad me puer familiaris ingreditur, solito tristior, vultu loquentis pariter et dolentis. |
6 | Quid tu, inquam, tam tristis loqui gestis? At ille, Duo, inquit, monachi modo a Turonis adfuerunt, qui domnum Martinum obisse nuntiant. Concidi, fateor, obortisque lacrymis flevi uberrime. Quin etiam dum haec ad te, frater, scribimus, fluunt lacrymae, nec ullum impatientissimi doloris admitto solatium. Te vero, ubi hoc mihi nuntiatum est, participem esse volui luctus mei, qui eras socius amoris. |
7 | Veni ergo ad me statim, ut pariter lugeamus quem pariter amamus: quamquam sciam virum illum non esse lugendum, cui, post evictum triumphatumque saeculum, nunc demum reddita est corona iustitiae. Sed tamen ego non possum mihi imperare, quin doleam. Praemisi quidem patronum, sed solatium vitae praesentis amisi: etsi, si rationem ullam dolor admitteret, gaudere deberem. Est enim ille consertus apostolis ac prophetis, et, quod pace sanctorum omnium dixerim, in illo iustorum grege nulli secundus, ut spero, credo et confido, illis potissimum qui stolas suas in sanguine laverunt, aggregatus, agnum ducem ab omni integer labe comitatur. |
8 | Nam licet ei ratio temporis non potuerit praestare martyrium, gloria tamen martyris non carebit, quia voto atque virtute et potuit esse martyr, et voluit. Quod si ei Neronianis Decianisque temporibus, in illa quae tunc exstitit dimicare congressione licuisset, testor Deum coeli atque terrae, sponte equuleum ascendisset, ultro se ignibus intulisset, Hebraeisque pueris aequandus, inter flammarum globos media licet, hymnum Domini in fornace cantasset. |
9 | Quod si Esaianum illud supplicium persecutori forte placuisset, numquam profecto impar prophetae serris et laminis dissecari membra timuisset; at si praecisis rupibus abruptisque montibus agere felicem furor impius maluisset, perbibeo confisus testimonium veritati, sponte cecidisset. Si vero gentium doctoris exemplo gladio deputatus, inter alias, ut saepe provenit, victimas duceretur, primus omnium, carnifice compulso, palmam sanguinis occupasset. Iam vero adversus omnes poenas atque supplicia, quibus plerumque humana cessit infirmitas, ita, a confessione Domini non recedeas, immobilis stetisset, ut laetus ulceribus congaudensque cruciatibus quaelibet inter tormenta risisset. |
10 | Sed quamquam ista non tulerit, implevit tamen etiam sine cruore martyrium: nam quas ille pro spe aeternitatis humanorum dolorum non pertulit passiones, fame, vigiliis, nuditate, ieiuniis, opprobriis invidorum, insectationibus improborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitantibus? quo enim ille dolente non doluit? |
11 | quo scandalizante non ustus est? quo pereunte non gemuit? praeter illa quotidiana illius adversum humanae spiritalisque nequitiae diversa certamina, dum in eo variis tentationibus appetito semper exsuperat fortitudo vincendi, patientia exspectandi, aequanimitas sustinendi. O vere ineffabilem virum, pietate, misericordia, charitate, quae cum quotidie etiam in sanctis viris saeculo frigente frigescat, in illo tamen usque ad finem, aucta in dies, perseveravit! |
12 | quo ego illius bono vel specialiter fruitus sum, cum me indignum et non merentem unice diligebat. En rursus lacrymae fluunt, imoque de pectore gemitus erumpit. In quo mihi posthaec homine similis requies, in cuius erit charitate solatium? Me miserum, me infelicem! poterone umquam, si diutius vixero, non dolere, quod Martino superstes sum? |
13 | erit mihi posthaec vita iucunda, erit dies aut hora sine lacrymis? aut tecum, frater dilectissime, potero illius mentionem habere sine fletu? aut umquam loquens apud te aliud quam de illo loqui potero? Sed quid te in lacrymas fletusque commoveo? ecce nunc consolatum esse te cupio, qui me consolari ipse non possum. |
14 | Non deerit nobis ille, mihi crede, non deerit: intererit de se sermocinantibus, astabit orantibus: quodque iam hodie praestare dignatus est, videndum se in gloria sua saepe praebebit, et assidua, sicut ante paululum fecit, benedictione nos proteget. Inde secundum ordinem visionis coelum se sequentibus patere monstravit, et quo sequendus esset, edocuit: quo spes nostra tendenda, quo animus dirigendus, instruxit. |
15 | Quid tamen fiet. frater? quod mihi ipse sum conscius, conscendere arduum illud iter, ac penetrare non potero: ita sarcina molesta me praegravat, et peccati mole depressum, negato in astra conscensu, saeva miserabilem ducit in tartara. Spes tamen superest, illa sola, illa postrema, ut quod per nos obtinere non possumus, saltem pro nobis orante Martino mereamur. Sed quid te, frater, diutius occupo epistola tam loquaci, demororque venturum? |
16 | simul iam pagina impleta non recipit. Mihi tamen haec fuit ratio sermonem istum longius proferendi, ut quia doloris nuntium epistola deferebat, eadem tibi ex quadam nostri confabulatione praestaret charta solatium. |