monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg250.156 > bnf5927.26 > bnf6413.57 > onb15.49 > 1
>>> Sulpicius Severus, Epistolae Tres, EPISTOLA II. AD AURELIUM DIACONUM.

EPISTOLA I. AD EUSEBIUM PRESBYTERUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Hesterna die, cum ad me plerique monachi venissent, inter fabulas iuges longumque sermonem mentio incidit libelli mei, quem de vita Beati viri Martini edidi, studioseque eum a multis legi libentissime audiebam. Interea indicatur mihi, dixisse quemdam malo spiritu suscitatum, cur Martinus, qui mortuos suscitasset, flammas domibus depulisset, ipse nuper adustus incendio, periculosae fuisset obnoxius passioni. O istum, quisquis est, miserum! Iudaeorum in verbis eius perfidiam et dicta cognoscimus, qui in cruce positum Dominum his verbis increpabant: Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest. Vere plane iste, quicumque est, si illis temporibus natus esset, et in Dominum hac voce dicere potuisset, qui simili modo sanctum Domini blasphemat exemplo.
2 Quid ergo, quisquis es, Martinus ideo non potens, ideo non sanctus; quia est periclitatus incendio? O beatum, et per omnia similem Apostolis, etiam in his conviciis, virum! Nempe hoc et de Paulo gentiles, cum eum vipera momordisset, dixisse referuntur: Hic homo debet homicida esse, quem salvum factum de mari fata vivere non siverunt. At ille excussa vipera in ignem nihil mali patiebatur. Illi autem subito casurum, et repente moriturum eum putabant; sed cum viderent nihil mali contingere ei, convertentes se, dicebant eum Deum esse. Alioquin vel horum exemplo, omnium mortalium infelicissime, perfidiam tuam coarguere ipse debueras; ut si tibi scandalum moverat quod Martinus flamma ignis videbatur attactus, hunc rursum attactum ad merita illius et virtutem referres, quod circumseptus ignibus non perisset.
3 Agnosce enim, miser, agnosce quod nescis, omnes fere sanctos magis insignes periculorum suorum fuisse virtutibus. Video quidem Petrum fide potentem, rerum obstante natura, mare pedibus supergressum, et instabiles aquas corporeo pressisse vestigio, sed non ideo minor mihi videtur gentium praedicator, quem fluctus absorbuit, et post triduum totidemque noctes emergentem e profundo unda restituit, atque haud scio, an pene plus fuerit vixisse in profundo, an supra maris profunda transisse.
4 Sed haec tu, ut arbitror, stulte, non legeras, aut lecta non audieras. Neque enim absque divino consilio istiusmodi exemplum beatus Evangelista sacris litteris protulisset, nisi ut ex his humana mens erudiretur, naufragiorum atque serpentium casus, et (sicut Apostolus refert, qui nuditate, fame latronumque periculis gloriatur) omnia haec sanctis hominibus atque omnibus ad perpetiendum quidem esse communia; sed his tolerandis atque vincendis praecipuam semper iustorum fuisse virtutem, dum per omnia tentamenta patientes et semper invicti, tanto fortius vincerent, quanto gravius pertulissent.
5 Unde hoc quod ad Martini infirmitatem vocatur, plenum est dignitatis et gloriae, siquidem periculosissimo casu tentatus evicerit. Caeterum id omissum a me in libello illo quem de vita illius scripsimus, nemo miretur; cum ibidem sim professus, me non omnia illius facta complexum: quia si persequi universa voluissem, immensum volumen legentibus edidissem.
6 Neque sunt tam parva quae gessit, ut omnia potuerint comprehendi. Sed tamen hoc de quo quaestio incidit, latere non patiar, et rem omnem, ut gesta est, referam, ne forte consilio hoc, quod ad vituperationem beati viri poterat opponi, praetermisisse videamur. Cum ad dioecesin quamdam pro solemni consuetudine (sicut episcopis visitare ecclesias suas moris est) media fere hieme Martinus venisset, mansionem ei in secretario ecclesiae clerici paraverunt, multumque ignem scabro iam et pertenui pavimento subdiderunt, lectumque ei plurimo stramine exstruxerunt.
7 Dein, cum se Martinus cubitum collocasset, insuetam mollitiem strati male blandientis horrescit: quippe qui nada humo, uno tantum cilicio superiecto, cubare consueverat: itaque quasi accepta permotus iniuria stramentum omne proiecit. Casu super fornaculum partem paleae illius quam removerat, aggessit: ipse, ut erat moris, nuda humo, lassitudine itineris urgente, requievit.
8 Ad mediam fere noctem per interruptum, ut supra diximus, pavimentum ignis aestuans, arescentes paleas apprehendit. Martinus somno excitus, re inopinata, ancipiti periculo, et maxime, ut referebat, diabolo insidiante atque urgente praeventus, tardius quam debuit ad orationis confugit auxilium. Nam erumpere foras cupiens, cum pessulo quem ostio obdiderat diu multumque luctatus, gravissimum circa se sensit incendium, adeo ut vestem qua indutus erat, ignis absumpserit.
9 Tandem in se reversus, non in fuga, sed in Domino sciens esse praesidium; scutum fidei et orationis arripiens, mediis flammis totus ad Dominum conversus incubuit. Tum vero divinitus igne submoto, innoxio sibi orbe flammarum orabat. Monachi autem, qui pro foribus erant, crepitante et colluctante incendii sono, obseratas effringunt fores: dimotoque igne, e mediis flammis Martinum auferunt cum iam poenitus esse consumptus tam diuturno incendio putaretur. Caeterum (verbis meis Dominus est testis) mihi ipse referebat, et non sine gemitu fatebatur, in hoc se diaboli arte deceptum, ut excussus e somno consilium non haberet, quo per fidem et orationem periculo repugnaret: denique tamdiu circa se saevisse ignem, quamdiu erumpere ostium turbatus mente tentaverit.
10 Ubi vero auxilium crucis et orationis arma repetisset, medias cessisse flammas, seque tunc sensisse rorantes quas male esset expertus urentes. Unde intelligat quisquis haec legerit, tentatum quidem illo Martinum periculo, sed et probatum.



>>> Sulpicius Severus, Epistolae Tres, EPISTOLA II. AD AURELIUM DIACONUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg250.156 > bnf5927.26 > bnf6413.57 > onb15.49 > 1