monumenta.ch > Solinus > 57
Solinus, Mirabilia, LVI Parthia et circa Parthiam regiones. Item Cyri sepulcrum. <<<
Caput LVII Babylon. Deinde recursus ad oceanum Atlanticum: in eo insulae Gorgades, Hesperides, Fortanatae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Chaldaeae gentis caput Babylonia est, tam nobilis, ut propter eam et Assyrii et Mesopotamia in Babyloniae nomen transierint. 2 Urbs est sexaginta milia passuum circuitu patens, muris circumdata, quorum altitudo ducentos pedes detinet, latitudo quinquaginta, ternis in singulos pedes digitis ultra quam mensura nostra est altioribus. 3 Interluitur Euphrate. Beli ibi Iovis templum, quem inventorem caelestis disciplinae tradidit etiam ipsa religio, quae deum credit. In aemulationem urbis huius Ctesiphontem Parthi condiderunt. 4 Tempus est ad Oceani oras reverti, represso in Aethiopiam stilo; namque ut Atlanticos aestus occipere ab occidente et Hispania dudum dixeramus, ab bis quoque partibus mundi unde primum Atlantici nomen induat, exprimi par est. 5 Pelagus Azanium usque Aethiopum litora promovetur, Aethiopicum ad Massylicum promunturium, unde rursus oceanus Atlanticus. 6 Iuba igitur universae partis, quam plurimi propter solis ardorem perviam negaverunt, facta etiam vel gentium vel insularum commemoratione ad confirmandae fidei argumentum, omne illud mare ab India usque Gades voluit intellegi navigabile, cori tamen flatibus, cuius spiritus praeter Arabiam, Aegyptum, Mauretaniam evehere quamvis queant classem, dummodo ab eo promunturio Indiae cursus dirigatur, quod alii Lepten acran, alii Drepanum nominaverunt. 7 Addidit etiam stationum loca et spatiorum modum: nam ab Indica prominentia ad Malichu insulam adfirmat esse quindecies centena milia passuum, a Malichu ad Scaeneon ducenta viginti quinque milia, inde ad insulam Adanum centum quinquaginta milia; sic confici ad apertum mare decies octies centena et septuaginta quinque milia. 8 Idem opinioni plurimorum, qui solis flagrantia maxima partis istius ferunt humano generi inaccessa, sic reluctatur, ut mercantium ibi transitus infestari ex Arabicis insulis *dicat, quas Ascitae habent Arabes. Quibus e re nata datum nomen; nam bubulis utribus contabulatas crates superponunt vectitatique hoc ratis genere praetereuntes infestant sagittis venenatis. 9 Habitari etiam *addit Aethiopiae adusta Trogodytarum et Ichthyophagorum nationibus; quorum Trogodytae tanta pernicitate pollent, ut feras quas agitant cursu pedum adsequantur, Ichthyophagi non secus quam marinae belvae nando in mari valent. 10 Ita exquisito Atlantico mari usque in occasum, etiam Gorgadum meminit insularum. Gorgades insulae, ut accepimus, obversae sunt promunturio quod vocamus Hesperu ceras. 11 Has incoluerunt Gorgones monstra et sane usque adhuc monstruosa gens habitat. Distant a continente bidui navigatione. 12 Prodidit denique Xenophon Lampsacenus Hannonem Poenorum imperatorem in eas permeavisse repertasque ibi feminas aliti pernicitate atque ex omnibus quae apparuerunt duas captas tam hirto atque aspero corpore, ut ad argumentum spectandae rei duarum cutes miraculi gratia inter donaria Iunonis suspenderit, quae duravere usque ad tempora excidii Carthaginensis. 13 Ultra Gorgadas Hesperidum insulae, sicut Sebosus adfirmat, dierum quadraginta navigatione in intimos maris sinus recesserunt. 14 Fortunatas insulas certe contra laevam Mauretaniae accepimus iacere, quas Iuba sub meridie quidem sitas, sed proximas occasui dicit. 15 De harum nominibus expectari magnum <non> miror, sed infra famam vocabuli res est. In prima earum, cui nomen est Embrion, aedificia nec sunt nec fuerunt. Iuga montium stagnis madescunt. Ferulae surgunt ad arboris magnitudinem; earum quae nigrae sunt, expressae liquorem reddunt amarissimum, quae candidae, aquas revomunt etiam potui accommodatas. 16 Alteram insulam Iunoniam appellari ferunt, in qua pauxilla aedes ignobiliter ad culmen fastigata. Tertia huic proximat eodem nomine, nuda omnia. Quarto loco Capraria appellatur, enormibus lacertis plus quam referta. 17 Sequitur Nivaria aere nebuloso et coacto ac propterea semper nivalis. Deinde Canaria repleta canibus forma eminentissimis, unde etiam duo exhibiti sunt Iubae regi. 18 In ea aedificiorum durant vestigia. Avium magna copia, nemora pomifera, palmeta caryotas feritantia, multa nux pinea, larga mellatio, amnes siluris piscibus abundantes. 19 Perhibent etiam expui in eam undoso mari belvas; deinde cum monstra illa putredine tabefacta sunt, omnia illic infici taetro odore; ideoque non penitus ad nuncupationem sui congruere insularum qualitatem.
Solinus, Mirabilia, LVI Parthia et circa Parthiam regiones. Item Cyri sepulcrum. <<<
monumenta.ch > Solinus > 57