monumenta.ch > Solinus > 56
Solinus, Mirabilia, LV Itinerarium Indicum. Sinus Persicus et Arabicus. Azanium mare. <<< >>> LVII Babylon. Deinde recursus ad oceanum Atlanticum: in eo insulae Gorgades, Hesperides, Fortanatae.
Caput LVI Parthia et circa Parthiam regiones. Item Cyri sepulcrum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Parthia quanta omnis est a meridie Rubrum mare, a septemtrione Hyrcanum salum claudit. Regna in ea duodeviginti dissecantur in duas partes. Undecim quae dicuntur superiora incipiunt ab Armenico limite et Caspio litore, porrecta ad terras Scytharum, quibuscum concorditer degunt; 2 reliqua septem inferiora, sic enim vocitant, habent ab ortu *Arios, Carmaniam Arianosque a medio die, Medos ab occidui solis plaga, a septemtrione Hyrcanos. Ipsa autem Media ab occasu transversa utraque Parthiae regna amplectitur; septemtrione Armenia circumdatur; ab ortu Caspios videt; a meridie Persidem. Deinde tractus hic procedit usque ad castellum quod Magi obtinent, Fidasarcida nomine; hic Cyri sepulcrum.