monumenta.ch > Solinus > 55
Solinus, Mirabilia, LIV Taprobane. In ea de qualitate hominum, de sideribus, de natura maris, et nationis disciplina, de testudinum magnitudine, de margarito. <<< >>> LVI Parthia et circa Parthiam regiones. Item Cyri sepulcrum.
Caput LV Itinerarium Indicum. Sinus Persicus et Arabicus. Azanium mare. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Ab insula eus ea, ut consequens, ad continentem; igitur a Taprobane <in> Indiam revertamur. Sed si Indicis urbibus aut nationibus resistamus, egrediemur repromissae concinnitatis modum. 2 Proximam Indo flumini urbem habuere Caphisam, quam Cyrus diruit. Arachosiam Erymantho amni inpositam Samiramis condidit. *Cadrusium oppidum ab Alexandro Magno ad Caucasum constitutum est. Ibi et Alexandria, quae patet amplitudinis stadia triginta. Multa et alia sunt, sed haec cum eminentissimis. 3 Post Indos montanas regiones Ichthyophagi tenent, quos subactos Alexander Magnus vesci piscibus vetuit; nam antea sic alebantur. 4 Ultra hos deserta Carmaniae, Persis deinde atque ita navigatio; in qua Solis insula rubens et omni animantium generi inaccessa, quippe quae nullum non animal inlatum perimat. 5 Ex India revertentes ab Hyani Carmaniae flumine septemtriones primum vident. Achaemenidis in hoc tractu sedes fuerunt. 6 Inter Carmaniae promunturium et Arabiam quinquaginta milia passuum interiacent; deinde tres insulae, circa quas hydri marini egrediuntur vicenum cubitum longitudinem. 7 Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flantibus cursus est. Deinde terrestre iter Hydreum tenus. Post transactis aliquot mansionibus Berenicen percenitur, ubi Rubri maris portus est. 8 Inde Oceli Arabiae portus tangitur. Proximum Indiae emporium excipit Zmirim infame piraticis latronibus. Deinde per diversos portus Cottonare percenitur, ad quam monoxylis lyntribus piper convehunt. 9 Petentes Indiam ante exortum canis aut protinus post exortum navigia media aestate *solvunt, revertentes renavigant Decembri mense. 10 Secundus ex India ventus est vulturnus; at cum ventum est in Rubrum mare, aut africus aut auster vehunt. Spatium Indiae decies septies quinquaginta milia passuum proditur; at Carmaniae centum milia, cuius pars non caret vitibus. 11 Praeterea habet genus hominum, qui non alia quam testudinis carne vivunt, hirsuti omnia facie tenus, quae sola laevis est; iidem coriis piscium vestiuntur, Chelonophagi cognominati. 12 Inrumpit haec litora Rubrum mare idque in duos sinus scinditur. Quorum qui ab oriente est Persicus appellatur, quoniam quidem oram illam habitavere Persidis populi, vicies et sexagies centena milia circuitu patens; ex adverso, unde Arabia est, alter Arabicus vocatur; Oceanum vero qui ibi influit Azanium nominaverunt. 13 Carmaniae Persis adnectitur, quae incipit ab insula Aphrodisia variarum opum dives, translata in Parthicum nomen, litore quo occasui obiacet porrecta milia passuum <quingenta> quinquaginta. 14 Oppidum eius nobilissimum Susa, in quo templum Susiae Dianae. a Susis [Carbyle sive] Babitae oppidum centum triginta quinque milibus passuum distat, in quo mortales universi odio auri coemunt hoc genus metallum et abiciunt in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritia corrumpant aequitatem. 15 Hic inconstantissimus terrarum modus: nec inmerito, cum aliae circa Persidem nationes schoinis, aliae parasangis terras metiantur et incertam fidem faciat mensurae ratio discors.