monumenta.ch > Solinus > 41
Solinus, Mirabilia, XL Lycia. In ea mons Chimaera. <<<     >>> XLII Galatia.

Caput XLI Asie, Phrygia, Lydia, Teuthrania. In bis de urbe Epheso, de monte Mimante, de illustribus viris, de Homeri et Hesiodi temporibus, de animali bonnaco, de sepulcris Aiacis et Memnonis, de Memnoniis avibus, de chamaeleonte, de ciconiis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Sequitur Asia; sed non eam Asiam loquor, quae in toto orbis divortio terminos amnes habet ab Aegyptio mari Nilum, a Maeotio lacu Tanaim, verum eam quae a Telmesso Lyciae incipit, unde etiam Carpathius auspicatur sinus. Eam igitur Asiam ab oriente Lycia includit et Phrygia, ab occidente Aegaea litora, a meridie mare Aegyptium, Paphlagonia a septemtrione. 2  Ephesus in ea urbs clarissima est; Epheso decus templum Dianae, Amazonum fabrica, adeo magnificum ut Xerxes, cum omnia Asiatica templa igni daret, huic uni pepercerit. Sed haec Xerxis clementia sacras aedes non diu a malo vindicavit; 3  namque Herostratus, ut nomen memoria sceleris extenderet, incendium nobilis fabricae manu sua struxit, sicut ipse fassus est, voto adipiscendae famae latioris. 4  Notatur ergo eadem die conflagravisse templum Ephesi, qua Alexander Magnus Pellae natus est. 5  Quod cum postmodum ad cultum augustiorem Ephesii reformarent, faber operi Dinocrates praefuit, quem Dinocratem Alexandri iussu Alexandriam in Aegypto metatum supra exposuimus. Nusquam autem orbe toto tam adsiduos terrae motus et tam crebras urbium demersiones quam in Asia esse cladibus Asiaticis patuit, cum Tiberio principe urbes duodecim simul una ruina occiderint. 6  Ingenia Asiatica inclita per gentes fuere. Poetae Anacreon, inde Mimnermus et Antimachus, deinde Hipponax, deinde Alcaeus, inter quos etiam Sappho mulier. At historiae conditores Xanthus, Hecataeus, Herodotus, cum quibus Ephorus et Theopompus. Nam de septem sapientia praeditis Bias, Thales, Pittacus, Cleanthes Stoicae eminentissimus, Anaxagoras naturae indicator, Heraclitus etiam subtilioris doctrinae arcanis immoratus. 7  Asiam excipit Phrygia, in qua Celaenae, quae antiquato priore nomine in Apameam transiere, oppidum a rege Seleuco postmodum constitutum. Istic Marsyas ortus, istic et sepultus: unde qui proximat fluvius, Marsyas dicitur; 8  nam sacrilegi certaminis factum et audaces in deum tibias testatur non procul vallis, quae eventum gestae rei signat et ab Apamea decem milibus passuum separata Aulocrene usque adhuc dicitur. Ex arce huiusce oppidi Maeander amnis caput tollit, qui recurrentibus ripis flexuosus inter Cariam et Ioniam praecipitat in sinum qui Miletum dividit et Prienam. 9  Ipsa Phrygia Troadi superiecta est, aquilonia parte Galatiae conlimitanea, meridiana Lycaoniae Pisidiae Mygdoniaeque contermina. Eadem ab oriente vicina Lydiae, a septemtrione Moesiae, Cariae a parte qua dies medius est. Mons Lydiae Tmolus croco florentissimus; 10  amnis Pactolus, quem aurato fluore incitum aliter Chrysorrhoam vocant. In his locis animal nascitur quod bonacum dicunt, cui taurinum caput ac deinceps corpus omne, tantum iuba equina; cornua autem ita multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendit, non vulneretur. 11  Sed quicquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit; nam cum in fugam vertit, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium iugerum, cuius ardor quicquid attigerit amburit: ita egerie noxia submovet insequentes. 12  Miletos Ioniae caput, Cadmi olim domus, sed eius, qui primus invenit prosae orationis disciplinam. 13  Non longe Ephesum Colophon civitas, nobilis oraculo Clarii Apollinis. Unde haud procul Mimas surgit, cuius vertices de nubilis supervolantibus futurae tempestatis significant qualitatem. 14  Caput Maeoniae Sipylus excipit, Tantalis antea dictus et in illam vocabuli memoriam orbitatibus datus Niobae. 15  Zmyrnam Meles circumfluit, inter flumina Asiatica facile praecipuus amnis. Zmyrnaeos vero campos fluvius Hermus secat, qui ortus Dorylao Phrygiae Phrygiam scindit a Caria. Hunc quoque Hermum fluctibus aureis aestuasse antiquitas credidit. 16  Zmyrna, unde praecipue nitet, Homero vati patria extitit, qui post Ilium captum fuit anno ducentesimo septuagesimo secundo, Agrippa Silvio Tiberini filio Albae regnante, anno ante urbem conditam centesimo sexagesimo. 17  Inter quem et Hesiodum poetam, qui in auspiciis olympiadis primae obiit, centum triginta octo anni interfuerunt. In Rhoeteo litore Athenienses et Mytilenaei ad tumulum ducis Thessali Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; 18  deinde interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiusdem litoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen, Rhodii extruxerunt. 19  At iuxta Ilium Memnonis stat sepulcrum, ad quod sempiterno ex Aethiopia catervatim aves advolant, quas Ilienses Memnonias vocant. *Cremutius auctor est has easdem anno quinto in Aethiopia catervatim coire et undiqueversum, quo usquam gentium sint, ad regiam Memnonis convenire. 20  Mediterranea quae sunt supra Troadis partem Teuthrania tenet regio, quae prima Moesorum fuit patria. Haec Teuthrania perfunditur Caico flumine. 21  Per omnem Asiam chamaeleon plurimus, animal quadrupes, facie qua lacertae, nisi crura recta et longiora ventri iungerentur; prolixa cauda eademque in vertiginem torta; hamati ungues subtili aduncitate; incessus piger et fere idem qui testudinum motus; corpus asperum cute, qualem in crocodilis deprehendimus; subducti oculi et recessu concavo introrsum recepti, 22  quos numquam nictatione obnubit, visum non circumlatis pupulis, sed obtutu rigidi orbis intentat. Hiatus eius aeternus ac sine ullius usus ministerio, quippe cum neque cibum capiat neque potu alatur nec alimento alio quam haustu aeris vivat. 23  Color varius et in momenta mutabilis, ita ut cuicumque rei se coniunxerit, concolor ei fiat. Colores duo sunt quos fingere non valet, rubrus et candidus; ceteros facile mentitur. Corpus paene sine carne, vitalia sine liene nec nisi in corculo pauxillum sanguinis deprehenditur. Latet hieme, producitur vere. 24  Impetibilis est coraci, a quo cum interfectus est, victorem suum perimit interemptus; nam si vel modicum ales ex eo ederit, ilico moritur; sed corax habet praesidium ad medellam natura manum porrigente; nam cum adflictum se intellegit, sumpta fronde laurea recuperat sanitatem. 25  Pythonos come in Asia locus est campis patentibus, ubi primo adventus sui tempore ciconiae advolant et eam quae ultima advenerit lancinant universae. Aves istas ferunt linguas non habere, verum sonum quo crepitant oris potius quam vocis esse. 26  Eximia illis inest pietas; etenim quantum temporis inpenderint fetibus educandis, tantum et ipsae a pullis suis invicem aluntur; ita enim inpense nidos fovent, ut incubitus adsiduitate plumas exuant. 27  Noceri eis omnibus quidem locis nefas ducunt, sed in Thessalia vel maxime, ubi serpentium immanis copia est; quos dum escandi gratia insectantur, regionibus Thessalicis plurimum mali detrahunt.



Solinus, Mirabilia, XL Lycia. In ea mons Chimaera. <<<     >>> XLII Galatia.
monumenta.ch > Solinus > 41