monumenta.ch > Solinus > 36
Solinus, Mirabilia, XXXV Regio Ostracina. Ioppe oppidum. Andromedae viucula. <<< >>> XXXVII De Scythopoli oppido, de monte Casio.
Caput XXXVI Iudaea. In ea de Asphaltite lacu, de balsamo, de gente Hessenorum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS
1 Iudaea inlustris est aquis, sed natura non eadem aquarum omnium. Iordanis amnis eximiae suavitatis, Paneade fonte dimissus, regiones praeterfluit amoenissimas; mox in Asphaltitem lacum mersus stagno corrumpitur. Translate this sectio 2 Qui Asphaltites gignit bitumen, animal non habet, nihil in eo mergi potest; tauri etiam camelique inpune ibi fluitant. Translate this sectio 3 Est et lacus Sara extentus passuum sedecim milibus, circumsaeptus urbibus plurimis et celebribus, ipse par optimis. Sed lacus Tiberiadis omnibus anteponitur, salubris ingenuo aestu et ad sanitatem usu efficaci. Translate this sectio 4 Iudaeae caput fuit Hierusolyma, sed excisa est. Successit Hierichus, et haec desivit, Artaxerxis bello subacta. Callirrhoe Hierusolymis proxima, fons calore medico probatissimus et ex ipso aquarum praeconio sic vocatus. Translate this sectio 5 In hac terra balsamum nascitur, quae silva intra terminos viginti iugerum usque ad victoriam nostram fuit; at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes habent; malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur; Translate this sectio 6 ea propter aut vitro aut cultellulis osseis, sed in sola cortice artifici plaga vulneratur, e qua eximiae suavitatis gutta manat. Post lacrimam secundum in pretiis locum poma obtinent, cortex tertium, ultimus honos ligno. Translate this sectio 7 Longo ab Hierusolymis recessu tristis sinus panditur, quem de caelo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. Translate this sectio 8 Ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae vel levi pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem. Translate this sectio 9 Interiora Iudaeae occidentem quae contuentur Esseni tenent, qui praediti memorabili disciplina recesserunt a ritu gentium universarum, maiestatis ut reor providentia ad hunc morem destinati. Nulla ibi femina: venere se penitus abdicaverunt. Pecuniam nesciunt. Palmis victitant. Translate this sectio 10 Nemo ibi nascitur nec tamen deficit hominum multitudo. Locus ipse addictus pudicitiae est; ad quem plurimi licet undique gentium properent, nullus admittitur, nisi quem castitatis fides et innocentiae meritum prosequatur; Translate this sectio 11 nam qui reus est vel leuis culpae, quamvis summa ope adipisci ingressum velit, divinitus submovetur. Ita per inmensum spatium saeculorum, incredibile dictu, aeterna gens est cessantibus puerperiis. Translate this sectio 12 Engada oppidum infra Essenos fuit, sed excisum est. Verum inclitis nemoribus adhuc durat decus lucisque palmarum eminentissimis nihil vel de aevo vel de bello derogatum. Iudaeae terminus Massada castellum. Translate this sectio