monumenta.ch > Solinus > 34
Solinus, Mirabilia, XXXIII aegyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma aegyptia, de disciplina aegyptiorum, et urbibus inclytis. <<<     >>> XXXV Regio Ostracina. Ioppe oppidum. Andromedae viucula.

Caput XXXIV Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulaeo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de phoenice ave, de cinnamolgis avibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de paederote lapide, de gemma Arabica. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Ultra Pelusiacum ostium Arabia est, ad Rubrum pertinens mare, quod Erythraeum ab Erythra rege Persei et Andromedae filio, non solum a colore appellatum Varro dicit. Qui affirmat in litore maris istius fontem esse, quem si oves biberint, mutent vellerum qualitatem, et antea candidae amittant quod fuerint usque ad haustum ac furvo postmodum nigrescant colore. 2  Rubri autem maris Arsinoe oppidum. Verum haec Arabia procedit ad usque illam odoriferam et divitem terram, quam Catabani et Scaenitae tenent Arabes, nobiles monte Cassio; 3  qui Scaenitae causas nominis inde ducunt, quod tentoriis succedunt nec alias domos habent; ipsa autem tentoria cilicia sunt: ita nuncupant velamenta caprarum pilis texta. 4  Praeterea suillis carnibus prorsus abstinent. Sane hoc animalis genus si invectum illo fuerit, ilico moritur. Hanc Arabiam Graeci Eudaemonem, nostri Beatam nominaverunt. Habitatur in colle manu facto inter flumen Tigrim et flumen Eulaeum, quod ortum a Medis tam puro fluore inclitum est, ut omnes inde reges non alias quam eius aquas bibant. 5  Eudaemonem non frustra cognominatam hinc capessas, quod praeter odores, quos creat plurimos, sola tus mittit, nec tamen universa. Nam in medio eius sunt Astramitae, pagus Sabaeorum, a quo octo mansionibus regio turifera disterminatur, Arabia appellata, id est sacra: hoc enim significari interpretantur. 6  Virgulta haec non sunt publica, sed quod inter barbaros novum, in ius posterorum per successiones transeunt familiarum. 7  Ergo quicumque dominatum istius tenent nemoris, Arabice sacri vocantur. Iidem illi cum lucos istos vel metunt vel incidunt, non funeribus intersunt, non congressibus feminarum polluuntur. 8  Hanc arborem, priusquam penitus fides proderetur, alii lentisco, alii mage terebintho conparabant, usquedum libris, quos Iuba rex scripsit ad Caesarem Augusti filium, palam fieret intorto eam esse vimine, ramis ad aceris qualitatem, amygdalae modo sucum fundere, incidi ortu canis flagrantissimis solibus. 9  In iisdem saltibus myrrha provenit, cuius radices ut vitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. Sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis vulnere vilior iudicatur. 10  Codex in vertiginem flexus et spinis hispidus; folium crispius licet olivae tamen simile; maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. 11  Apud eosdem nascitur phoenix avis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. 12  Probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. Rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaeam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. 13  Cum huius vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum magnum annum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nungentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. 14  <Q.> Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix involavit; captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. Quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur. 15  Cinnamolgus perinde Arabiae avis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum; ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent. 16  Arabes longe lateque diffusi diversis et moribus vivunt et cultibus. Plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. Commerciis student, aliena non emunt, vendunt sua; quippe et silvis et mari divites. 17  Umbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. Pars eorum quibus asper victus est angues edunt, nulla vel animi cura vel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur. 18  Ex istius litoris sinu Polycrati regi advecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitavit facem. Nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium venit conscientiam. Superficies eius probatur, si meracius rubeat; arguitur, si fuerit faeculentior; 19  medietas circuitur limite candicante; optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur; reliqua nigro finiuntur. Quod si transluceat, vitio vertitur; si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. 20  Et molochiten Arabs invenit, virentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita vi resistentem. Invenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aeris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. 21  Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. 22  Paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit; contra nervorum molestias prodest habentibus. In paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogativa; crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea velut e liquido renitente; 23  hac suavitate oculos afficit, visum inlicit, detinet intuentes; hac etiam gratia Indis placet. hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus.



Solinus, Mirabilia, XXXIII aegyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma aegyptia, de disciplina aegyptiorum, et urbibus inclytis. <<<     >>> XXXV Regio Ostracina. Ioppe oppidum. Andromedae viucula.
monumenta.ch > Solinus > 34