monumenta.ch > Solinus > 33
Solinus, Mirabilia, XXXII De intimis gentibus Libyae, de lapide hexecontalitho. <<<     >>> XXXIV Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulaeo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de phoenice ave, de cinnamolgis avibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de paederote lapide, de gemma Arabica.

Caput XXXIII aegyptus. In ea de origine et natura Nili, de tauro Apide de crocodilo, de scinco, de hippopotamo, de ave ibide, et serpentibus Arabicis, de ficu Agyptia, de palma aegyptia, de disciplina aegyptiorum, et urbibus inclytis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Aegyptus a meridie introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. 2  Originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. Hoc adfirmant Punici libri; hoc Iubam regem accipimus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. 3  Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus belvis nihil minus procreet quam in Nilo videmus ac si quando Mauretania, unde origo eius est, aut nivibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. 4  Sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur; 5  deinde in Caesariensi specu prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notavimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post intervalla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluvium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum inde gentes vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. 6  Multas magnasque ambit insulas, quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] vastae magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamvis concitus ibi feratur. 7  Nobilissima earum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, laevo Astabores nominatur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur; demumque a cataracte ultimo tutus est: 8  ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. Relicto tamen hoc pone se nomine, quo Giris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Aegyptio mari. 9  *Gnari siderum vel locorum varias de excessibus eius causas dederunt. Alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem umore superno saginatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. 10  Ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae velocitatis non queat promovere, aquis in arto luctantibus intumescat; et quo inpensius controversi spiritus repugnaverint, eo excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alveum et stipato iam flumine venis originalibus torrentium pondera superveniant: 11  ita concurrente violentia hinc urgentis elementi hinc resistentis, undis exultantibus molem colligi, quae excessus facit. Nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus vocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus; 12  verum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris, cum per cancrum sol vehatur; postmodum triginta eius partibus evolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitavit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. 13  Quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicaverunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. Deinde revocare exitus universos, cum in virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. 14  Hoc etiam addunt pariter eum nocere, sive abundantius exaestuet sive parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno umore culturam moretur. 15  Maximos eius exitus cubitis duodeviginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse proventus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. 16  Dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. Iam illud palam est, quod solus ex amnibus nullas expiret auras. Dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur, Nili nomen tenet. 17  Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bovem mirantur: Apim vocant. Hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. 18  Statutum aevi spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. Mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. 19  Delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. Dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. Denique aversatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. 20  Pueri Apim gregatim sequuntur et repente velut lymphatici ventura praecinunt. Bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. 21  Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. Haec sollemnitas per septem dies agitur; quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lavantes. Verum octavo die caerimoniis iam peractis, velut reddita saeviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem. 22  Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter valet; linguam non habet; maxillam movet superiorem. Morsus eius horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. Plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. Qualia anseris edit ova. 23  Metatur locum nido naturali providentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint pervenire. In partu fovendo mas et femina vices servant. Praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. 24  Noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. Circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quovis tormento adactos tergo repercutiat. 25  Strophilos avis parvula est: ea reduvias escarum dum adfectat, os belvae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspicatus penetrat belvam populatisque vitalibus erosa exit alvo. 26  Est et delphinum genus in Nilo, quorum dorsa serratas habent cristas. Hi delphines crocodilos studio eliciunt ad natandum demersique astu fraudulento tenera ventrium subternatantes secant et interimunt. 27  Habitant in insula Nili homines forma perexigui, sed audacia usque eo pergit, ut crocodilis se offerant obvios: nam haec monstra fugientes insequuntur, formidant resistentes; ergo capiuntur, subactique etiam intra aquas suas serviunt et perdomiti metu ita obsequuntur, ut inmemores atrocitatis victores suos inequitantes dorso vehant. 28  Hanc ergo insulam et hanc gentem ubicumque indicio odoris persenserint, procul fugiunt. In aqua obtunsius vident, in terra acutissime. Hieme nullum cibum capiunt, quin etiam quattuor menses a coeptu brumae inedia exigunt. 29  Scinci quoque circa Nilum frequentissimi, crocodilis quidem similes, sed forma modica et angusta, verum ad opem salute non qualibet necessarii: medentes quippe ex ipsis pocula inficiunt, quibus extinguitur vis veneni. 30  Hippopotamus in eodem flumine ac solo nascitur, equino et dorso et iuba et hinnitu, rostro resimo, ungulis bifidis, aprugineis dentibus, cauda tortuosa. Noctibus segetes depascitur, ad quas pergit aversus astu doloso, ut fallente vestigio revertenti nullae ei insidiae praeparentur. 31  Idem cum distenditur nimia satietate, harundines recens caesas petit, per quas tamdiu obversatur, quoad stirpium acuta pedes vulnerent, ut profluvio sanguinis levetur sagina; plagam deinde caeno oblinit, usquedum vulnus conducatur in cicatricem. Hippopotamos et crocodilos primus Romae M. Scaurus invexit. 32  Circa easdem ripas ales est ibis. Ea serpentium populatur ova gratissimamque ex his escam nidis suis defert: sic rarescunt proventus fetuum noxiorum. 33  Nec tamen aves istae tantum intra fines Aegyptios prosunt; nam quaecumque Arabicae paludes pennatorum anguium mittunt examina, quorum tam citum virus est, ut morsum ante mors quam dolor insequatur, sagacitate qua ad hoc valent aves excitatae in procinctum eunt universae et prius quam terminos patrios externum malum vastet, in aere occursant catervis pestilentibus; ibi agmen devorant universum; quo merito sacrae sunt et inlaesae. Ore pariunt. Nigras solum Pelusium mittit, reliqua pars candidas. 34  De arboribus quas sola fert Aegyptus praecipua est ficus Aegyptia, foliis moro comparanda, poma non ramis tantum gestitans, sed et caudice: usque adeo fecunditati suae angusta est. Uno anno septies fructum sufficit: unde pomum decerpseris, alterum sine mora protuberat. 35  Materia eius in aquam missa subsidit; deinde cum diu desederit in liquore, levior facta sustollitur et versa vice, quod natura in alio ligni genere non recipit, fit umore sicca. 36  Palma quoque Aegyptia dicenda res est; proprie adipsos vocatur, ut dici oportet ea, quae gustata arcet sitim. Odor ei idem qui et malis Cydoniis. Sed demum sitim sedat, si prius quam maturuerit decerpatur; nam si matura sumatur, sensum intercipit, gressum praepedit, linguam retardat obsessisque officiis mentis et corporis ebrietatis facit vitium. 37  Aegyptium limitem, qua ad Diacecaumenen tendit, incolunt populi, qui momentum, quo reparari mundum ad motus ferunt annuos, hoc studio deprehendunt. Eligitur sacer lucus, in quo consaeptant animalia diversissimi generis. Ea, ubi ad statum modum caelestis perveniunt *disciplina, sensus suos significationibus produnt quibus possunt: 38  alia ululant, alia mugiunt, quaedam stridunt, quaedam rudiunt, nonnulla simul confugiunt ad volutabra. Hoc argumentum illis est magistrum ad indicium temporis deprehendendi. 39  Iidem populi ferunt a primis sibi gentis suae avis traditum, ubi nunc occasus est, quondam ibi ortus solis fuisse. 40  Inter Aegyptias urbes numero portarum Thebae nobiles, ad quas commercia Arabes Indique subvehunt: hinc regio Thebaica. 41  Aboedos et ipsa nobilis, olim Memnonis regia, nunc Osiris fano exculta. Alexandriam et operis ipsius magnitudo et auctor Macedo nobilitant; quam metatus Dinocrates architecton alterum a conditore in memoria locum detinet. 42  Condita autem Alexandria est duodecima centesimaque olympiade, L. Papirio Sp. f. C. Poetelio C. f. consulibus Romanis, haud longe ab ostio fluminis Nili, quod Heracleoticon alii, alii Canopicon appellant. 43  Est et Pharos, colonia a Caesare dictatore deducta, e qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio; nam Alexandria insidioso accessu aditur, fallacibus vadis, caeco mari, tribusque tantum canalibus admittit navigantes, Posideo Tegano Tauro. Hinc igitur in portibus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. 44  Pyramides turres sunt fastigatae ultra excelsitatem omnem quae fieri manu possit; itaque mensuram umbrarum egressae nullas habent umbras. Nunc ab Aegypto provehamus stilum.



Solinus, Mirabilia, XXXII De intimis gentibus Libyae, de lapide hexecontalitho. <<<     >>> XXXIV Arabia. In ea mira, de fontibus, de moribus et habitu populorum, de Eulaeo flumine, de thure, myrrha, de cinnamo, de phoenice ave, de cinnamolgis avibus, de gemma sardonyche, de lapide molochite, de iride, de andradamante lapide, de paederote lapide, de gemma Arabica.
monumenta.ch > Solinus > 33