monumenta.ch > Solinus > 31
Solinus, Mirabilia, XXX Garamantum fons, et iter Garamanticum. ltem pecora Garamantica, et natura insulae Gauleos. <<<     >>> XXXII De intimis gentibus Libyae, de lapide hexecontalitho.

Caput XXXI aethiopes, et in eorum locis ac gentibus mira, de draconibus, de dracontia lapide, de camelopardalo, de cephis, de rhinocerote, de catoblepa, de formicis aethiopicis, de Lycaone, de parandro, de lupis aethiopicis, de hystrice, de ave pegaso. de ave tragopane, de hyacintho lapide, de chrysopasto lapide, de lapide haematite. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Aethiopes et gentes Atlanticae Nigri flumine dividuntur, quem partem putant Nili; sic papyro viret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, iisdem temporibus exundat, intra ripas quoque tunc redit cum contentus est alveo suo Nilus. 2  Garamantici Aethiopes matrimonia privatim nesciunt, sed omnibus in venerem vulgo licet. Inde est quod filios matres tantum recognoscunt: nam paterni nominis nulla reverentia est. 3  Quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? Eapropter Garamantici Aethiopes inter omnes populos degeneres habentur, nec inmerito, quia adflicta disciplina castitatis successionis notitiam ritu improbo perdiderunt. 4  Nomen Aethiopum late patet. In parte Africana qua Meroen videt Libya plurimae eorum sunt et variae nationes. Harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Serbotae longi sunt ad pedes duodecim. Azachaei captos venatibus elephantos devorant. 5  Psambaris nulla est aurita quadrupes, nec elephanti quidem. His proximi summam regiae potestatis cani tradunt, de cuius motibus quidnam inperitet augurantur. 6  Maritimos Aethiopas quaternos oculos dicunt habere; sed fides alia est, illa denique quod et vident plurimum et manifestissime destinant iactus sagittarum. Occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti, cuius in fronte oculus unus est. 7  Sunt et Pamphagi, quibus esca est quicquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia. Sunt et Anthropophagi, quorum morem vocamen sonat. 8  Cynomolgos aiunt habere caninos rictus et prominula ora. Artabatitae proni atque quadrupedes, nec secus ac ferae sine sedibus evagantur. Confines Mauretaniae certo tempore locustas terrestres legunt duratasque salsugine in praesidium vitae solas habent; sed ex illis quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. 9  Ab Oceano isto ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, milia passuum sunt sexcenta viginti. Ultra Meroen super exortum solis Macrobii Aethiopes vocantur; dimidio enim eorum protentior est quam nostra vita. 10  Hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum valent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro vincula faciunt noxiorum. Locus apud eos est Heliutrapeza opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur; nam etiam divinitus eas augeri ferunt. 11  Est etiam ibidem lacus, quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Ex hoc lacu potus saluberrimus. sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed ilico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. 12  Ultra hos desertae et inhumanae solitudines ad usque Arabicos sinus. Deinde in ultimis Orientis monstruosae gentium facies. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent vultus. 13  Aliis concreta ora sunt modicoque tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Nonnullae linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. 14  Quaedam ex istis nationibus ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti incognitum habuerunt ignis usum. Aethiopia omnis ab oriente hiberno ad occidentem hibernum tenet. Quicquid eius est sub meridiano cardine, lucis nitet, qui maxime virent hieme. A media parte mons editus mari inminet, ingenuo igni per aeternum fervidus et in quiete iugis flagrantibus; 15  inter quae incendia iugis aestus draconum magna copia est. Veris draconibus ora parva et ad morsus non dehiscentia et artae fistulae, per quas trahant spiritus et linguas exerant; quippe non in dentibus vim, sed in caudis habent et verbere potius quam rictu nocent. 16  Exciditur e cerebris draconum dracontias lapis, sed lapis non est nisi detrahatur viventibus; nam si obeat prius serpens, cum anima simul evanescit duritie soluta. Usu eius Orientis reges praecipue gloriantur, quamquam nullum lenocinium artis admittat soliditate et quicquid in eo nobile est, non manus faciant nec alterius quam naturae candor sit quo reluceat. 17  Auctor Sotacus gemmam hanc etiam visam sibi scribit et quibus intercipiatur modis edocet. Praestantissimi audacia viri explorant anguium foveas et receptus; inde praestolati ad pastum exeuntes praetervectique percitis cursibus, obiciunt gramina medicata quantum potest ad incitandum soporem; 18  ita somno sopitis capita desecant et de manubiis praecipitis ausi praedam revehunt temeritatis. 19  Quae locorum Aethiopes tenent feris plena sunt, e quibus quam nabun vocant nos camelopardalim dicimus, collo equi similem, pedibus bubulis, capite camelino, nitore rutilo, albis maculis superspersa. 20  Animal hoc Romae circensibus dictatoris Caesaris primum publicatum. Iisdem ferme temporibus illinc exhibita monstra sunt, cephos appellant, quorum posteriores pedes crure et vestigio humanos artus mentiuntur, priores hominum manus referunt; sed a nostris non amplius quam semel visa sunt. 21  Ante ludos Cn. Pompeii rhinocerotem Romana spectacula nesciebant; cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat eoque adversus elephantos proeliatur, par ipsis longitudine, brevior cruribus, naturaliter alvum petens, quam solam intellegit ictibus suis perviam. 22  Iuxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegrave aegre ferens, aspectu pestilenti; nam qui in oculos eius offenderint, protinus vitam exuunt. 23  Formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent; quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. 24  Eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est cervice iubatus et tot modis uarius, ut nullum colorem illi dicant abesse. 25  Mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursi colore et pariter villo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu vertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quem alium modum praeferat. 26  Faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes; sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laevitate proximantia aemulari; in hoc novum est ac singulare hirsutiam pili colorum vices facere. Hinc evenit ut difficulter capi possit. 27  Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu; homines tamen numquam impetunt. Bruma comati sunt, aestate nudi: thoas vocant. 28  Hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes. 29  Illius caeli ales est pegasus, sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. Tragopan quoque avis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput. 30  Aethiopes legunt cinnamum. Id frutectum situ brevi nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis; quod gracilius provenerit eximium magis ducitur; quod in crassitudinem extuberatur despectui est. 31  Verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis; quae cum litaverint, observatur ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. Quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quae sacrata est in hoc ministerium; atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste divisa est, sponte incenditur. 32  Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur; est enim vitiis non parce obnoxius; nam plerumque aut violaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit; optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suaviter florem trahat. 33  Hic est qui sentit auras et cum caelo facit; nec aequaliter rutilat, cum aut nubilosus est aut serenus dies. Praeterea in os missus magis friget. Scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus invictus; nam adamante scribitur et notatur. 34  Ubi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. Ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem vocatum.



Solinus, Mirabilia, XXX Garamantum fons, et iter Garamanticum. ltem pecora Garamantica, et natura insulae Gauleos. <<<     >>> XXXII De intimis gentibus Libyae, de lapide hexecontalitho.
monumenta.ch > Solinus > 31