monumenta.ch > Solinus > 27
Solinus, Mirabilia, XXVI Mauritania. In ea de elephantis, de pugna eorum et draconum. Unde cinnabari. <<<     >>> XXVIII Africa cum Cyrenaiea regione. In ea de leonibus, de leontophona, de hyaena, de lapide hyaenio, de crocotta, de onagris, de serpentibus, de gemma heliotropio, de Psyllis, de lapide nasamonite, de lapide cornu Hammonis, de arbore melopo, de lacte sirpicio, de serpente basilico, de genere simiarum.

Caput XXVII Numidia. In ea de ursis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quod est a flumine Amsiga Numidiae datur. Huius incolae quamdiu errarunt pabulationibus vagabundis, Nomades dicti sunt. Urbes in ea plurimae nobilesque, sed Cirta eminet; dein Chulli purpurario fuco Tyriis velleribus comparata. 2  Omnis haec regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte silvestris est, feras educat, qua iugis ardua, equos alit. Eximio etiam marmore praedicatur. 3  Numidici ursi ceteris praestant rabie dumtaxat et villis profundioribus; nam genitura par est quoque loco genitis. Eam protinus dixero. Coeunt non itidem quo quadrupedes aliae, sed apti amplexibus mutuis velut humanis coniugationibus copulantur. 4  Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reuerentur mares gravidas et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Lucinae illis properatius tempus est; quippe uterum trigesimus dies liberat. Unde evenit, ut praecipitata fecunditas informes creet partus: 5  carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli et de festina inmaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant et interdum adpectoratas fovent, ut assiduo incubitu calefactae animalem trahant spiritum. 6  Interea cibus nullus. sane diebus primis quattuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec vulneribus excitari queant. Enixae quaternis latent mensibus; mox egressae in diem liberum tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. 7  Invalidum ursis caput, vis maxima in brachiis et in lumbis; unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur alvearibus apium, maxime favos appetunt, nec avidius aliud quam mella captant. 8  Cum gustavere mandragorae mala, moriuntur; sed eunt obviam, ne malum in perniciem convalescat et formicas vorant ad recuperandam sanitatem. 9  Si quando tauros adoriuntur, sciunt quibus potissimum partibus immorentur nec aliud quam cornua aut nares petunt; cornua ut pondere defetigent, nares, ut acrior dotor sit in loco teneriore. 10  M. Messalla consule L. Domitius Ahenobarbus curulis aedilis ursos Numidicos centum et totidem Aethiopas venatores in circo Romano edidit, idque spectaculum inter memorabiles titulos adnotatur.