monumenta.ch > Solinus > 26
Solinus, Mirabilia, XXV Libya. Horti Hesperidum. Mons Atlas. <<<     >>> XXVII Numidia. In ea de ursis.

Caput XXVI Mauritania. In ea de elephantis, de pugna eorum et draconum. Unde cinnabari. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  E provinciis Mauretaniis Tingitana, quae solstitiali plagae obvia est quaeque porrigitur ad internum mare, exurgit montibus septem, qui a similitudine fratres appellati freto imminent. 2  Hi montes elephantis frequentissimi sunt. Monent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti iuxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum servant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox perspersi liquore solis exortum motibus quibus possunt salutant, deinde in saltus revertuntur. 3  Duo eorum genera sunt: nobiliores indicat magnitudo, minores nothos dicunt. Candore dentium intellegitur iuventa; quorum alter semper in ministerio est, alteri parcitur, ne hebetatus assiduo repercussu minus vigeat si fuerit dimicandum. 4  Cum venatu premuntur, pariter affligunt utrosque, ut damnato ebore non requirantur; hanc enim sibi causam periculi inesse sentiunt. Oberrant agminatim; natu maximus ducit agmen, aetate proximus cogit [sequentes]. 5  Flumen transituri minimos antemittunt, ne maiores ingressu alveum atterant et profundos gurgites depressis vadis faciant. Venerem ante annos decem feminae, ante quinque mares nesciunt. Biennio coeunt quinis nec amplius in anno diebus, non prius ad gregarium numerum reversuri quam vivis aquis abluantur. 6  Propter feminas numquam dimicant: nulla enim noverunt adulteria. Inest illis clementiae bonum; quippe si per deserta vagabundum hominem forte viderint, ductus usque ad notas vias praebent; vel si confertis pecoribus occursitent, itinera sibi blanda et placida manu faciunt, ne quod obvium animal interimant conflictu fortuito. 7  Si quando pugnatur, non mediocrem habent curam sauciorum; nam fessos vulneratosque in medium receptant. Cum captivitate venerint in manus hominum, mansuescunt hausto hordei suco. 8  Maria transmeaturi in naves non prius subeunt quam de reditu illis sacramentum luatur. Indicos elephantos Mauretani timent et quasi parvitatis suae conscii aspernantur ab his videri. Non annis decem, ut vulgus, sed biennio, ut Aristoteles definit, utero gravescunt, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam singulos. 9  Vivunt in annos trecentos. Inpatientissimi frigoris. Truncos edunt, lapides hauriunt, gratissimas in cibatu habent palmas. Odorem muris vel maxime fugiunt; pabula etiam quae a musculis contacta sint recusant. 10  Si quis casu chamaeleontem devoraverit, vermem elephantis veneficum, oleastro sumpto pesti medetur. Durissimum dorso tergus est, ventri mollius. Setarum hirsutiae nullae. Inter hos et dracones iugis discordia. 11  Denique insidiae hoc astu praeparantur: serpentes propter semitas delitescunt, per quas elephanti assuetis callibus evagantur; atque ita praetermissis prioribus postremos adoriuntur, ne qui antecesserunt queant opitulari; primumque pedes nodis ligant, ut laqueatis cruribus inpediant gradiendi facultatem; 12  nam elephanti, nisi praeventi hac spirarum mora, vel arboribus se vel saxis applicant, ut pondere nitibundo attritos necent angues. 13  Dimicationis praecipua causa est, quod elephantis ut aiunt frigidior inest sanguis et ob id a draconibus avidissime torrente captantur aestu. Quam ob rem numquam invadunt nisi potu gravatos, ut venis propensius inrigatis maiorem sumant de oppressis satietatem. 14  Nec aliud magis quam oculos petunt, quos solos expugnabiles sciunt, vel interiora aurium, quod is tantum locus defendi non potest promoscide. Itaque cum ebiberint sanguinem, dum ruunt belvae, dracones obruuntur. 15  Sic utrimque fusus cruor terram imbuit fitque pigmentum quicquid soli tinxerit, quod cinnabari vocant. Elephantos Italia anno urbis conditae quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico vidit et boves Lucas inde dixit. 16  Caesariensi colonia Caesarea inest a divo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Iubae indulgentia p. R. dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. 17  Nec ab Icosio taciti recedemus: Hercule enim illa transeunte viginti qui a comitatu eius desciverant locum deligunt, iaciunt moenia; ac ne quis inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi nomen datum.



Solinus, Mirabilia, XXV Libya. Horti Hesperidum. Mons Atlas. <<<     >>> XXVII Numidia. In ea de ursis.
monumenta.ch > Solinus > 26