monumenta.ch > Solinus > 25
Solinus, Mirabilia, XXIV Hispania. In ea de ceraunio rubro, de Gaditano freto et Mediterraneo mari, de Oceano. <<<     >>> XXVI Mauritania. In ea de elephantis, de pugna eorum et draconum. Unde cinnabari.

bnf7230.89  Caput XXV Libya. Horti Hesperidum. Mons Atlas.csg187.85  HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 De Hispania excursus in Libyam; nam Baelone procpl1568.46 vgressos, quod Baeticae oppidum est, ultra interiacens fretum trium et triginta milium passuum Tingi excipit, Mauretaniae nunc colonia, sed cuius Antaeus primus bsb65390.51 auctor est. 2  bav1357.209 Porro quod in illo ambitu Aegyptium finitur pelagus et Libycum incipit, placuit ut Africam Libyam diceremus. Quidam tamen Libyam a Libya Epaphi filia, Africam autem ab Afro Libyis Herculis filio potius dictam receperunt. 3  Lix quoque colonia in eodem tractu constituta est, ubi Antaei regia, qui implicandis explicandisque nexibus humi melius sciens, velut genitus matre terra, ibidem Herculi victus est. 4  Nam de hortis Hesperidum et pervigili dracone, ne famae licentia vulneretur fides, ratio haec est. Flexuoso meatu aestuarium e mari fertur adeo sinuosis lateribus tortuosum, ut visentibus procul lapsus angueos fracta vertigine mentiatur; 5  itaque quod hortos appellavere circumdat, unde pomorum custodes interpretantes struxerunt iter ad mendacium fabulandi. Sed haec insula, insinuata sinibus alvei recurrentis et in quibusdam aequoris spiris sita, praeter arbores oleastri similes et aram sacram Herculi aliud nihil praefert quo propaget vetustatis bnf6810.24 memoriam. 6  Verum ultra frutices aureos et metalla frondentia illud magis mirum, quod solum inferiore licet libra depressum numquam accessu freti superlabitur, sed obstaculo naturalis repaguli in ipsis marginibus haeret unda et intimis orarum superciliis sponte fluctus ingrui resistuntur; spectando nimirum ingenio loci planities manet sicca, quamvis prona aequora superveniant. 7 Sala oppidum imminet csg187.86 Salae flumini. Ab hoc per Autolorum gentem iter est in Acpl1568.47 rtlanticas solitudines. 8  Atlas mons e media harenarum consurgit vastitate et eductus in viciniam lunaris circuli ultra nubila caput condit; qua ad Oceanum extenditur, cui a se nomen dedit, manat fontibus, nemoribus inhorrescit, rupibus asperatur, squalet ieiunio, humo nuda nec herbida; qua Africam contra versus est, felix nascentibus sponte frugibus, arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comae cupressi similes vestiuntur bnf7231.54 lanugine sericis velleribus nihilo viliore. 9  In eo latere et herba euphorbea copiosa, cuius sucus ad oculariam proficit claritatem nec mediocriter percellit vim venenorum. 10  Vertex semper nivalis. Saltus eius quadrupedes ac serpentes ferae et cum his elephanti occupaverunt. Silet per diem universus nec sine horrore secretus est, lucet nocturnis ignibus, choris Aegipanum undique personatur; audiuntur et cantus tibiarum et tinnitus cymbalorum per oram maritimam. 11  A Lixo abest quinque et ducentis milibus passuum, Lix a Gaditano freto centum duodecim milibus. Habitatus ante, ut indicat loci facies quondam cultu exercita, in qua usque adhuc vitis et palmae extat vestigium. 12  Apex Perseo et Herculi pervius, ceteris inaccessus: bsb65390.52 ita fidem ararum inscriptio palam facit. Qua spectat occasum, inter ipsum et flumen Anatim per quadringenta nonaginta sex milia passuum infames bestiis silvae obsident. 13 Amnes circa eum non tacendi, qui licet separentur intercpl1568.47 vvallis amplioribus, transierunt tamen in quoddam Atlantici nominis ministerium, 14 Asana marino bav1357.210 haustu: Bambotum crocodillis et hippopotamis refertum *ultraque adhuc amnis qui atro colore csg187.87 exit per intimas et exustas solitudines, quae torrente perpetuo et sole nimio plus quam ignito numquam ab aestu vindicantur. 15 Haec de Atlante, quem Mauri Addirim nominant, et *Hannonis Punici libri et nostri annales prodiderunt, Iuba etiam Ptotemaei filius qui utriusque Mauretaniae regno potitus est. Suetonius quoque Paulinus summam huic cognitioni inposuit manum, qui ultra Atlantem primus et paene solus Romana signa circumtulit.

bnf7230.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik