monumenta.ch > Solinus > 19
Solinus, Mirabilia, XVIII De Arimphaeis, et aliis Scytharum gentibus, de tigridibus, de pantberis, de pardis. <<<     >>> XX De insulis Scythicis, de oceano Septentrionali, de spatiis inter Scythas et lndos, de formis hominum, de cervis, de tragelaphis.

Caput XIX Unde mediterranea maria oriantur.

1  Quoniam in Ponticis rebus sumus, non erit omittendum, unde mediterranea maria caput tollant. Existimant enim quidam sinus istos a Gaditano freto nasci, nec aliam esse originem quam eliquia inrumpentis Oceani; cuius spiritu pervadente apud aliquot mediterranea litora sicut in Italiae parte fieri accessus vel recessus. 2  Qui contrarium sentiunt, omnem illum fluorem aiunt a Ponticis faucibus inundare, idque fulciunt argumento non inani, quod aestus e Ponto profluus numquam reciprocetur.