monumenta.ch > Solinus > 16
Solinus, Mirabilia, XV Amnis Hypanis, et fons Exampeus. <<< >>> XVII De Hyperboreis, et Hyperboreae regionibus.
Caput XVI Scythicarum gentium varia miracula. In his de natura canum, de smaragdo lapide, de cyaneo lapide, de crystallo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. 2 Verum Neuri, ut accepimus, *statis temporibus in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem revertuntur. 3 Populis istis deus Mars est; pro simulacris enses coluntur; homines victimas habent. Ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi. 4 Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera; quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. Ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae, quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad peruvniatur ad Seras. 5 Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt. 6 Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est; ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. 7 Legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri praeda ignavo similis diu accubaret; quem per ignorantiam velut inertem Alexander extingui imperavit. Alter vero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necavit; mox viso elephanto notabiliter exultans belvam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. 8 Haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. Dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iaso Lycio interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. 9 Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati adversus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. 10 Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est; cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit; ultimo deiectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus. 11 Canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. 12 Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent. 13 Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere; capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. 14 Scythotauri pro hostiis caedunt advenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato in aeternum se a publica avaritia vindicarunt. 15 Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant proelia; interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt; numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est; 16 haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sescentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. 17 Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. 18 Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces; quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. 19 Heniochorum montes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. Sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. 20 Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. Ultra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa nivibus; Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. 21 Damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam. 22 In Asiatica Scythia terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen; nam cum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimi et ultra omnem rabiem saevientes. Quorum inmanitate obsistente ad venas accessus rarus est, quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiae temeritatem. 23 Arimaspi cum his dimicant ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem. Smaragdis hic locus patria est, quibus tertiam inter lapides dignitatem Theophrastus dedit; nam licet sint et Aegyptii et Calchedonii et Medici et Laconici, praecipuus est honos Scythicis. Nihil his iucundius, nihil utilius vident oculi. 24 In primis virent ultra aquaticum gramen, ultra amnicas herbas; deinde obtutus fatigatos coloris reficiunt lenitate, nam visus quos alterius gemmae fulgor retuderit smaragdi recreant. Nec aliam ob causam placuit, ut non sculperentur, ne offensum decus imaginum lacunis corrumperetur: quamquam qui verus est difficulter vulneretur. 25 Probantur hoc pacto, si aspectus transmittant; si cum globosi sunt proxima sibi inficiant aere repercusso, aut cum concavi sunt inspectantium facies aemulentur; si neque umbra neque lucernis neque sole mutentur. Optimos tamen sortiuntur situs quibus planities resupina est et extenta. 26 Inveniuntur etesiis flantibus; tunc enim detecto solo facillime internitent; nam etesiae plurimum harenas movent. Alii minus nobiles in commissuris saxorum vel in metallis aerariis apparent, quos chalcosmaragdos nuncupant. 27 Vitiosi eorum intrinsecus quasdam sordes habent, vel plumbo vel capillamentis vel etiam sali similes. Laudantur austeri. Sed mero viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. 28 Et cyaneus e Scythia est, optimus si caerulo coruscabit. Cuius gnari in marem et feminam genus dividunt: feminis nitor purus est, mares punctillis ad gratiam interlucentibus auratilis pulviculus variat. 29 Istic et crystallus, quem licet pars maior Europae et particula Asiae subministret, pretiosissimum tamen Scythia edit. Multus ad pocula destinatur, quamlibet nihil aliud quam frigidum pati possit. 30 Sexangulus invenitur. Qui eligunt purissimum captant, ne quid rufum, ne nubilum vel spumis obsitum arceat perspicuitatem; tunc ne duritia iusto propensior obnoxium fragilitati magis faciat. 31 Putant glaciem coire et in crystallum corporari, sed frustra: nam si ita foret, nec Alabanda Asiae nec Cypros insula hanc materiam procrearent, quibus admodum calor iugis est. Livia Augusti ad magnitudinem CL librarum inter Capitolina donaria crystallum dedicavit.
Solinus, Mirabilia, XV Amnis Hypanis, et fons Exampeus. <<< >>> XVII De Hyperboreis, et Hyperboreae regionibus.
monumenta.ch > Solinus > 16