monumenta.ch > Solinus > 14
Solinus, Mirabilia, XIII Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis. <<< >>> XV Amnis Hypanis, et fons Exampeus.
Caput XIV Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. Sexaginta amnes in se recipit ferme omnes navigabilis. Septem ostiis Pontum influit, quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum vero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. Priora quattuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore. 2 Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invaserit, conventum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi eius adpetuntur in usum medellarum; idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat. 3 Mittit Pontus et gemmas quas a patria Ponticas dicimus genere diverso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur; nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniuntur.