monumenta.ch > Solinus > 13
Solinus, Mirabilia, XII Euboea. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos. <<<     >>> XIV Flumen Istrum. Fiber Ponticus. Gemma Pontica.

Caput XIII Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quartus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur. Atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. 2  Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. Tenuis deinde euripus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit et potitus est. Inde diffusus aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem; mox in quingentos passus coartatur fitque Bosporos Thracius, qua Darius copias transportavit. 3  Haec profunda delphinas plurimos habent, in quibus causae miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, coniuges evagantur. 4  Catulos edunt; decimus mensis maturum facit partum; lucinam aestivus dies solvit; uberibus fetus alunt; teneros in faucibus receptant; invalidos aliquantisper prosecuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceterae belvae loco habent sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatae sunt pinnae dorsuales; 5  cum ira subiacet inhorrescunt; cum animi conquieverint, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant et vitales auras nonnisi in aere supero recuperare. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum quo accepto vocantes secuntur: nam proprie simones nominantur. 6  Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica, gaudent cantibus tibiarum, ubicumque symphonia est gregibus adventant. 7  Divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo inlexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius crederet. Mox cum profluxisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit; unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. 8  Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio eius delphin interiit. Pigeret hoc adseverare, ni Maecenatis et Fabiani multorumque praeterea esset litteris conprehensum. 9  In Africo mox litore apud Hipponem Diarrhytum delphin ab Hipponensibus pastus est tractandumque se praebuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est; nam etiam pro consule Africae Flavianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris novitate obsopitus aliquantisper pro exanimi iactatus est multisque mensibus descivit a solita conversatione. 10  Apud Iasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post adsueta conludia recedentem inpatientius sequitur, harenis invectus haesit. Alexander magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus praefecit puerum Neptuni sacerdotio. 11  Iuxta eandem urbem, ut Hegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine per maria similiter insidentem cum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit et velut fateretur reatum, paenitentiam suam morte multavit nec reverti voluit amplius in profunda. 12  Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cuius exitum annalium conprobavit fides. Ad haec si quando lasciviunt novi fetus, a maioribus datur adultior custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belvarum; quamquam ibi praeter phocas rara belva est. 13  Plurimus thynnus in Ponto, nec alibi paene fetificant; nusquam enim citius adulescunt, scilicet ob aquas dulciores. Ingrediuntur veris tempore, intrant dextero litore, laevo exeunt; hoc inde accidere credunt quod dexteris oculis acutius cernant quam sinistris.