monumenta.ch > Solinus > 12
Solinus, Mirabilia, XI Clarae insulae, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal phalangium, lapis Idaeus dactylus. In Carysto aves Carystiae, item carbasum. In Delo tempora diluviorum, et aves coturnices. <<< >>> XIII Hellespontus, Propontis, Bosphoros. In his de delphinis, de thunnis.
Caput XII Euboea. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Euboea tam modico aestu dividua est a Boeotiae continente, ut dubitandum sit an numerari inter insulas debeat; nam latae quam vocant terrae ponte iungitur et per fabricam brevissimae machinae aditur pede. Cenaeo promunturio vadit in septentrionem, duobus aliis in meridiem extenditur; 2 quorum Geraestos spectat Atticam, Caphereus prominet in Hellespontum. Ubi post Ilii excidium Argivam classem vel Minervae ira vel, quod certior prodit memoria, sidus Arcturi gravibus adfecit casibus. 3 Marmore Paros nobilis, Abdelo oppido frequentissima; prius tamen Minoia quam Paros dicta, nam subacta a Minoe, quoad in Creticis mansit legibus, Minoiam loquebantur. 4 Praeter marmor dat et sardam lapidem, qui marmore quidem praestat, inter gemmas vero vilissimus ducitur. 5 Naxon a Delo duodeviginti milia passuum separant, in qua Strongyle oppidum; sed Naxos Dionysias quam Naxos prius dicta, vel quod hospita Libero patri vel quod fertilitate vitium vincat ceteras. 6 Sunt praeterea Cyclades plurimae, sed in supra dictis praecipuum est quod memoriae debeatur. 7 De Sporadibus est Icaros quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospita ac nullis sinibus portuosa ob inhumana litorum infamis est. Vult ergo Varro Icarum Cretem ibi interisse naufragio et de exitu hominis inpositum nomen loco. 8 Nam in Samo nihil nobilius quam Pythagoras civis, qui mox offensus fastu tyrannico relicta domo patria Bruto consule, qui reges urbe exegit, Italiam advectus est. 9 Melos, quam Callimachus Memallida dixit, omnium insularum rotundissima, est iuxta Aeoliam. Nam Carpathus, a qua Carpathium sinum dicimus. Numquam ita caelum nubilum est ut in sole Rhodos non sit. Lemnii Vulcanum colunt, ideo in Lemno metropolis Hephaestia. 10 Praeterea oppidum Myrina, in cuius forum mons Athos in Macedonia umbram iacit. Quod non frustra inter miracula notaverunt, cum Athos a Lemno VI et LXXX milibus passuum separetur. Est sane Athos sublimis adeo, ut altior aestimetur quam unde imbres cadunt. Quae opinio in eo fidem concipit, quod in aris quas cacumine sustinet numquam cineres eluuntur nec quicquam ex aggeribus suis perdunt, sed quo relicti cumulo permanent. 11 In summo eo oppidum Acroton fuit, in quo dimidio longior quam in aliis terris incolentium aetas prorogabatur; ideo inde homines macrobios Graeci, nostri appellavere longaevos.