monumenta.ch > Solinus > 11
Solinus, Mirabilia, X Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo. <<< >>> XII Euboea. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos.
Caput XI Clarae insulae, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal phalangium, lapis Idaeus dactylus. In Carysto aves Carystiae, item carbasum. In Delo tempora diluviorum, et aves coturnices. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est (hoc enim verius quam insula meruit cognominari); 2 id quoniam visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. A Phalario Corcyrae promunturio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulixis navem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit. 3 Pronius est Cretam dicere quam absolvere, in quo mari iaceat. Ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimaverint universa. Quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. 4 Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. A septentrione Aegaeis et suis aestibus verberatur, id est Creticis; ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Cnoson, Therapnas, Cylisson. 5 Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. Prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. 6 Studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. Albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus navigantes magis putent nubila. 7 Praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem videt. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iovis ibi visitatum. 8 Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomartem gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. Aedem numinis praeterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. Ea aedes ostentat manus Daedali. 9 Gortynam amnis Lenaeus praeterfluit, quo Europam tauri dorso Gortynii ferunt vectitatam. Iidem Gortynii et Adymnum colunt Europae fratrem: ita enim memorant. Videtur hic et occurrit, sed die iam vesperato augustiore se facie visendum offerens. 10 Cnosii Minervam civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt. 11 Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. Lupos vulpes aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. 12 Serpens nulla, larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes; nam in huius tantum insulae parte repullulant caesae cupressi. Herba alimos dicitur: ea admorsa diurnam famem prohibet; proinde et haec Cretica est. 13 Phalangium araneae genus est; si nisum quaeras, nulla vis corporis, si potestatem, ictum hominem veneno interficit. 14 Lapis quoque Idaeus dactylus dicitur insulae isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Avem noctuam Creta non habet et si invehatur, emoritur. 15 Carystos aquas calentes habet (Ellopias vocant) et carystias aves quae flammas inpune involant: carbasa etiam quae inter ignes valent. Chalcis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, aere ibi primum reperto. 16 Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum: Briareo enim rem divinam Carystii faciunt, sicut Aegaeoni Chalcidienses; nam omnis ferme Euboea Titanum fuit regnum. 17 Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sunt, et orbem cyclon Graii loquuntur. Chios Homeri tumulo ceteras antecedit. 18 Meminisse hoc loco par est post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, cum novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis inluminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium aevum DC annis datur. 19 Eadem est Ortygia quae clarissima in Cycladum numero multifarie traditur; nunc Asteria a cultu Apollinis, nunc a venatibus Lagia vel Cynetho, Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt. 20 In hac primum visae coturnices aves, quas ortygas Graeci vocant. Has easdem in Latonae tutela aestimant constitutas. Nec semper apparent: adveniendi habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt et metu spatii longioris vires suas nutriunt tarditate. 21 Ubi terram persentiscunt, coeunt catervatim, deinde globatae vehementius properant. Quae festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim noctibus ut vela incidant et praeponderatis sinibus alveos vergant. Austro numquam exeunt, nam metuunt vim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus. 22 Ortygometra dicitur quae gregem ductitat: eam terrae proximantem accipiter speculatus rapit ac propterea opera est universis, ut sollicitent ducem generis externi, per quam frustrentur prima discrimina. 23 Cibos gratissimos habent semina venenorum, quam ob causam eas damnavere prudentium mensae. Solum hoc animal praeter hominem morbum patitur comitialem.
Solinus, Mirabilia, X Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo. <<< >>> XII Euboea. Paros, lapis Sarda. Naxos, Icaros, Melos, Carpathus, Rhodos, Lemnos.
monumenta.ch > Solinus > 11