monumenta.ch > Solinus > 10
Solinus, Mirabilia, IX Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide paeanite. <<<     >>> XI Clarae insulae, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal phalangium, lapis Idaeus dactylus. In Carysto aves Carystiae, item carbasum. In Delo tempora diluviorum, et aves coturnices.

Caput X Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Nunc in Thraciam locus pergere et ad validissimas Europae gentes vela obvertere. Quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum vitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. 2  Concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens excipit; 3  contraversum laeta sunt funera, adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. Uxorum numero se viri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. Quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. 4  Nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie valent subhastari volunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis; quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. 5  Uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis. 6  De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. 7  Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros; tangit et Ciconas. Deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius aversa Moesi Getae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. 8  Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo vate inter principes iudicatur; quem sive sacrorum sive cantuum secreta in Sperchivo promunturio agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. 9  Nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum; sed cessit aevo solumque turris vestigium adhuc durat. 10  Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit et a se sic vocavit, mox Democriti domus physici ac si verum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam olympiade prima et tricesima senio conlapsam Clazomenii ex Asia ad maiorem faciem restitutam oblitteratis quae praecesserant nomini suo vindicaverunt. 11  Locum Doriscon inlustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit *Aenus. in parte, quam Aroteres Scythae <tenuerunt>, celebrant quondam urbem Geraniam (Cathizon vocant barbari), unde a gruibus Pygmaeos ferunt pulsos. 12  Manifestum sane est in septemtrionalem plagam hieme grues frequentissimas convolare. Nec piguerit meminisse quatenus expeditiones suas dirigant. Sub quodam militiae eunt signo, et ne pergentibus ad destinata vis flatuum renitatur, harenas devorant sublatisque lapillulis ad moderatam gravitatem saburrantur. 13  Tunc contendunt in altissima, ut de excelsiori specula metentur quas petant terras. Fidens meatu praeit catervas, volatus desidiam castigat voce quae cogit agmen, ea ubi obraucata est succedit alia. 14  Pontum transiturae angustias captant, et quidem eas (nam promptum est oculis deprehendere) quae inter Tauricam sunt et Paphlagoniam, id est inter Carambim et Criumetopon. Cum contra medium alveum adventasse se sciunt, scrupulorum sarcina pedes liberant. 15  Ita nautae prodiderunt conpluti saepe ex illo casu imbre saxatili. Harenas non prius revomunt quam securae sedis suae fuerint. Concors cura omnium pro fatigatis, adeo ut si qua defecerit congruant universae lassatasque sustollant usque dum vires otio recuperentur. Nec in terra cura segnior. 16  Excubias nocte dividunt ut exsomnis sit decima quaeque. Vigiles ponduscula digitis amplectuntur, quae si forte exciderint somnum coarguant. Quod cavendum erit clangor indicat. Aetatem in illis prodit color: nigrescunt senectute. 17  Veniamus ad promunturium Ceras Chryseon Byzantio oppido nobile, antea Lygos dictum, quod a Dyrrhachio abest septingentis undecim milibus passuum: tantum enim patet inter Hadriaticum mare et Propontidem. 18  In Ceniensi regione non longe Flaviopolim coloniam Bizye oppidum, quondam area Terei regis, invisum hirundinibus et deinceps alitibus illis inaccessum, quamquam et Thebas, quod illa moenia saepius capta sint, negentur subire. 19  Nam inter cetera habere illas quiddam praescium inde noscitur, quod lapsura non petunt culmina et aspernantur peritura quoquo modo tecta. Minime certe a diris avibus impetuntur nec umquam praeda sunt ut sacrae. Cibos non sumunt resistentes, sed in aere capiunt escas et hauriunt. 20  Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. Huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia; quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. 21  Ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. Hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. 22  Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. 23  Finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare.



Solinus, Mirabilia, IX Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide paeanite. <<<     >>> XI Clarae insulae, et in insulis clara. In Creta herba alimos, animal phalangium, lapis Idaeus dactylus. In Carysto aves Carystiae, item carbasum. In Delo tempora diluviorum, et aves coturnices.
monumenta.ch > Solinus > 10