monumenta.ch > Solinus > 9
Solinus, Mirabilia, VIII [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus] <<<     >>> X Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo.

Caput IX Macedonia cum regibus, de natura Olympi montis, et lapide paeanite. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum. 2  Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes; meridiana Thessaliae Epirotae tenent; a vesperali plaga Dardani sunt et Illyrii; qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis. Montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. 3  Inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. Verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis navigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. 4  Populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. 5  Adolevit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Adriaticum salum, terram cui imperitaverat Orestidem dixit. 6  Admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militiam mundi dimicatam cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia divinae expeditionis in hoc saeculo perseveraverint. 7  Illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuvatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt. 8  Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. Sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli valet, nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluvialis inruptio cum universa obduceret umido situ, inaccessas reliquit. 9  Durant vestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse; nam in latebrosis rupium cavaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur, ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali. 10  Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aevo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. 11  Post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit; sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, vertit vocamen Macedoniamque a se dixit. 12  Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat; nec alter excellentium virorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus. 13  Succedit Carano Perdicca, secunda et vicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. Cui Alexander Amyntae filius dives habitus, nec inmerito; ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Iovi Elidem statuas aureas dono miserit. 14  Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, navalium etiam commentor proeliorum. 15  Hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet; cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat vultu publicavit. 16  Idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit. 17  Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi, sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. Qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. 18  Hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectaverit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. Ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. Peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, 19  subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperavit; cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. 20  Forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis [inlustribus], malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. Victor omnium vino et ira victus: sicut morbo vinolentiae apud Babylonem humiliore quam vixerat fortuna exemptus est. 21  Post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos invenimus. 22  Macedonia lapidem gignit quem paeanitem vocant. Hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. Circa Tiresiae sepulcrum plurimus invenitur.



Solinus, Mirabilia, VIII [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus] <<<     >>> X Thracia cum moribus gentium. In ea de gruibus, de hirundinibus, de isthmo.
monumenta.ch > Solinus > 9