monumenta.ch > Solinus > 7
Solinus, Mirabilia, VI Volcaniae insulae. <<<     >>> VIII [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus]

Caput VII Europae sinus tertius. In eo de locorum Graeciae admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus; de lapide galactite, de lapide asbesto; de Arione. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Tertius Europae sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonaei Iovis templum, Talarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. 2  In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes aquas et spectatae diversitatis, nam ardentem si in eo demergas facem, extinguit; si procul ac sine igne ammoveas, suopte ingenio inflammat. 3  Dodone Tmaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio fonte, Parnasi iugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab Aetolia Pindus dividit, qui Acheloum parit cum primis Graeciae amnibus praeditum veteri claritate; nec iniuria, cum inter calculos quibus ripae eius micant inveniatur galactites, 4  qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit sucum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus inligatus fecundat ubera, subnexus parvulis largiusculos haustus facit salivarum. Intra os receptus liquescit: cum solvitur, tamen memoriae bonum perimit. Quem post Nilum Achelous dat nec alter alius. 5  Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium opacitate umbrosus et radiis solis ferme invius nec aliam ob causam memorabilis. 6  In Laconia spiraculum est Taenaron; est et Taenaron promunturium adversum Africae. In quo fanum Methymnaei Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est aerea ad effigiem casus et veri operis expressa; praeterea tempus signatum: olympiade enim undetricesima, qua in certamine Siculo idem Arion victor scribitur, id ipsum gestum probatur. 7  Est et oppidum Taenaron nobili vetustate; praeterea aliquot urbes, inter quas Leuctrae non obscurae iam pridem Lacedaemoniorum foedo exitu; 8  Amyclae silentio suo quondam pessum datae; Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo tum etiam Othryadis inlustris viri titulis; Therapne unde primum cultus Dianae; Pitane quam Arcesilaus stoicus inde ortus prudentiae suae merito in lucem extulit; Anthia et Cardamyle. 9  Ubi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argivos memorabile fuit bellum. Nam Taygeta mons et flumen Eurotas notiora sunt quam ut stilo egeant. 10  Inachus Achaiae amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Aesculapii sacellum, cui incubantes aegritudinum remedia capessunt de monitis somniorum. 11  Pallanteum Arcadiae quod Palatio nostro per Evandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere. In qua montes Cyllene et Lycaeus, Maenalus etiam diis alumnis inclarverunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina Erymanthus Erymantho monte demissus et Ladon ille Herculis *pugna, hic *Pane clara sunt. 12  Varro perhibet fontem in Arcadia esse cuius interimat haustus. In eadem parte de avibus hoc solum est non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furva sit, circa Cyllenen candidissima est. 13  Nec lapidem spreverimus quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore, qui accensus semel extingui nequitur. 14  In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclitus; quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi orae alluuntur, a septentrione Ionio, ab occidente Siculo, a brumali *oriente Aegaeo, a solstitiali oriente Myrtoo, a meridie Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum Corinthii olympiade quadragesima nona sollemnitati pristinae reddiderunt. 15  Ceterum Peloponneson a Pelope regnatam nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentiis figurata divortium facit inter Ionium et Aegaeum mare, quattuor non amplius milibus dispescens utrumque litus excursu tenui, quem Isthmon dicunt ob angustias. 16  Hinc Hellas incipit, quam proprie veram habent Graeciam. Quae nunc Attice, Acte prius dicta; ibi Athenae. Cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex milibus passuum, ob honorem ultoris Thesei et memoriam nobilis poenae sic nominata. 17  Ex istis rupibus Ino se cum Palaemone filio in profunda praecipitem iaculata auxit maris numina. 18  Nec Atticos montes partitim tacebimus. Est Icarius, est et *Brilessus, est Lycabettus et Aegialus; sed Hymetto meritissime ac iure tribuitur principatus, quod adprime florulentus eximio mellis sapore et externos omnes et suos vincit. 19  Callirhoen stupent fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullae rei numerant. Atheniensibus iudicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione proelii cruentissimi. 20  Multae quidem insulae obiacent Atticae continenti, sed suburbanae ferme sunt Salamis Sunium Ceos Coos, quae, ut Varro testis est, suptilioris vestis amicula arte lanificae scientiae prima in ornatum feminarum dedit. 21  Boeotia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum videri, sed quod adfatus suavitate homines rupium incolas et incultis moribus rudes ad obsequii civilis pellexerit disciplinam. 22  Urbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithaeron saltus, amnis Ismenus, fontes Arethusa Oedipodia Psamathe Dirce, sed ante alios Aganippe et Hippucrene; 23  quos Cadmus litterarum primus repertor quoniam equestri exploratione deprehendisset, dum rimatur quaenam insideret loca, incensa est licentia poetarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperti forent alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam. 24  Euboea insula laterum obiectu efficit Aulidis portum, saeculis traditum Graiae coniurationis memoria. 25  Boeoti iidem sunt qui Leleges fuerunt; per quos defluens Cephisos amnis se in maria condit. 26  In hac continentia Opuntius sinus, Larisa oppidum, Delphi, Ramne quoque, in qua Amphiarai fanum et Phidiacae signum Dianae. 27  Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum si ovillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit, alterius haustu quaecumque vellerum fusca sint in candidum verti. 28  Addit videri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est haurientibus. Perdices sane cum ubique liberae sint ut aves universae, in Boeotia non sunt nec cum volant sui iuris, sed in ipso aere quas transire non audeant metas habent; inde ultra notatos iam terminos numquam exeunt nec in Atticum solum transmeant. 29  Hoc Boeotiis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concinnantur a perdicibus nidi munitione sollerti; spineis enim fruticibus receptus suos vestiunt, ut animalia quae infestant arceantur asperis surculorum. Ovis stragulum pulvis est, atque clanculo revertuntur, ne indicium loci conversatio frequens faciat. 30  Plerumque feminae transvehunt partus, ut mares fallant, qui eos saepissime adfligunt inpatientius adulantes. Dimicantur circa conubium victosque credunt feminarum vice venerem sustinere; ipsas libido sic agitat, ut si ventus a masculis flaverit fiant praegnantes odore. 31  Tunc si quis hominum ubi incubant propinquauit, egressae matres venientibus sese sponte offerunt et simulata debilitate vel pedum vel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio inlicitant obvios et eludunt, quoad provecti longius a nidis avocentur. 32  Nec in pullis studium segnius ad cavendum: cum visos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant deprehensi.



Solinus, Mirabilia, VI Volcaniae insulae. <<<     >>> VIII [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus]
monumenta.ch > Solinus > 7