monumenta.ch > Solinus > 6
Solinus, Mirabilia, V Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide. <<<     >>> VII Europae sinus tertius. In eo de locorum Graeciae admirabilibus; de fluminibus, de fontibus; de merulis, de perdicibus; de lapide galactite, de lapide asbesto; de Arione.

Caput VI Volcaniae insulae. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1 In freto Siculo Hephaestiae insulae viginti quinque milibus passuum ab Italia absunt. Itali Vulcanias vocant, nam et ipsa natura soli ignea: per occulta commercia aut mucpl1568.23 vtuantur Aetnae incendia aut subministrant. Hic dicta sedes deo ignium. Numero septem sunt. 2 Liparae nomen rex dedit Liparus, qui eam ante Aeolum rexit. Alteram Hieran vocaverunt; ea praecipue Vulcano sacrata est et plurimum colle eminentissimo nocte ardet. 3  Strongyle tertia, Aeoli domus, vergitur ad exortus solis bav1357.185 minime angulosa, quae flammis liquidioribus differt a ceteris. Haec causa efficit, quod ex eius fumo potissimum incolae persentiscunt quinam flatus in triduo pertendant; quo factum, ut Aeolus rex ventorum crederetur. Ceteras Didymen Eriphusam Phoenicusam Euonymon quoniam similes sunt dictas habemus.

bnf6810.14 bnf7230.74 bnf7230.42 bnf7231.41 bsb65390.25 csg187.42

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik