monumenta.ch > Solinus > 5
Solinus, Mirabilia, IV Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia. <<< >>> VI Volcaniae insulae.
Caput V Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Si respiciamus ad ordinem temporum vel locorum, post Sardiniam res vocant Siculae. Primo quod utraque insula in Romanum arbitratum redacta iisdem temporibus facta provincia est, cum eodem anno Sardiniam M. Valerius, alteram C. Flaminius praetor sortiti sint. Adde quod freto Siculo excipitur nomen Sardi maris. 2 Ergo Sicilia, quod cum primis adsignandum est, diffusis prominentibus triquetra specie figuratur. Pachynus aspectus in Peloponnesum et meridianam plagam dirigit, Pelorias adversa vespero Italiam videt, Lilybaeum in Africam extenditur. Inter quae Pelorias praestat laudata unico soli temperamento, quod neque umido in lutum madefiat neque fatiscat in pulverem siccitate. 3 Ea ubi introrsum recedit et in latitudinem panditur, tres lacus optinet, quorum unus quod piscium copiosus est, non equidem ad miraculum duxerim. Sed quod ei proximans condensus arbustis inter virgultorum opaca feras nutriat et admissis venantibus per terrenos tramites, quibus pedestres accessus excipit, duplicem piscandi venandique praebeat voluptatem, numeratur inter eximia. 4 Tertium ara sacrum adprobat, quae in medio sita brevia dividit a profundis. Qua ad eam pergitur, aqua crurum tenus pervenit; quod ultra est, nec explorari licet nec attingi et si fiat, qui id sit ausus malo plectitur quantamque sui partem ingurgitaverit, tantam perditum it. Ferunt quendam in haec alta quam longissimam poterat iecisse lineam, eam ut recuperaret dum merso brachio nisum adiuvat, cadaver manum factam. 5 Peloritana ora habitatur colonia Tauromenia, quam prisci Naxum vocabant, oppido Messana Italiae Regio opposita. Quod Regium a dehiscendi argumento Rhegion Graeci dictitabant. 6 Pachyno multa thynnorum inest copia ac propterea semper captura larga. 7 Lilybitano Lilybaeum oppidum decus est Sibyllae sepulcro. Sicaniae diu ante Troiana bella Sicanus rex nomen dedit, advectus cum amplissima Hiberorum manu, post Siculus Neptuni filius. 8 In hanc plurimi Corinthiorum Argivorum Iliensium Doriensium Cretensium confluxerunt, inter quos et Daedalus fabricae artis magister. Principem urbium Syracusas habet, in qua etiam cum hiberno conduntur serena, nullo non die sol est. Adde quod Arethusa fons in hac urbe est. 9 Eminet montibus Aetna et Eryce. Vulcano Aetna sacer est, Eryx Veneri. In Aetnae vertice hiatus duo sunt, crateres nominati, per quos eructatus erumpit vapor, praemisso prius fremitu, qui per aestuantes cavernarum latebras longo mugitu intra terrae viscera divolvitur, nec ante se flammarum globi attollunt quam interni strepitus antecedant. 10 [Mirum hoc est: nec illud minus quod in illa ferventis naturae pervicacia mixtas ignibus nives praefert, et licet vastis exundet incendiis, apicis canitie perpetua brumalem detinet faciem. 11 Ita invicta in utroque violentia nec calor frigore mitigatur nec frigus calore dissolvitur.] 12 Laudant alios montes duos Nebroden et Neptunium. E Neptunio specula est in pelagus Tuscum et Adriaticum. Nebroden dammae et hinnulei gregatim pervagantur: inde Nebrodes. 13 Quidquid Sicilia gignit sive soli sive hominis ingenio, proximum est his quae optima iudicantur, nisi quod fetu terrae Centuripino croco vincitur. Hic primum inventa comoedia; hic et cavillatio mimica in scaena stetit; hinc domo Archimedes qui iuxta siderum disciplinam machinarius commentor fuit; 14 hinc Lais illa quae eligere patriam maluit quam fateri. Gentem Cyclopum testantur vasti specus; Laestrygonum sedes adhuc sic vocantur. Ceres inde magistra sationis fructuariae. Hic ibidem campus Hennensis in floribus semper et omni vernus die; 15 quem propter est demersum foramen, qua Ditem patrem ad raptus Liberae exeuntem fama est lucem hausum. Inter Catinam et Syracusas certamen est de inlustrium fratrum memoria, quorum nomina sibi diversae partes adoptant: si Catinenses audiamus, Anapius fuit et Amphinomus; si quod malunt Syracusae, Emantiam putabimus et Critonem; Catinensis tamen regio causam dedit facto. In quam se cum Aetnae incendia protulissent, iuvenes duo sublatos parentes evexerunt inter flammas inlaesi ignibus. Horum memoriam ita posteritas munerata est, ut sepulcri locus nominaretur campus piorum. 16 De Arethusa et Alpheo verum est hactenus, quod conveniunt fons et amnis. Fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit si habitus inpudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquae. 17 Apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita exaestuatione fervet. Acidem, quamvis dimissum Aetna nullus frigore antevertit. Himeraeum caelestes mutant plagae; amarus denique est, dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. 18 Quanta in aquis, tanta novitas in salinis. Salem Agrigentinum si igni iunxeris, dissolvitur ustione; cui si liquor aquae proximaverit, crepitat veluti torreatur. Purpureum Aetna mittit, in Pachyno translucidus invenitur. 19 Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio; nam illinc excuduntur signa ad facies hominum vel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax: hae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi, sive vascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore vocamen datur, sive gingrinas quae breviores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut milvinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, vel Corinthias vel Aegyptias aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas. 20 In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus cum siletur, si insonent tibiae, exultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur vocis dulcedinem, ultra margines intumescit. 21 Gelonium stagnum taetro odore abigit proximantes. Ibi et fontes duo, alter de quo si sterilis sumpserit fecundatur, alter quem si fecunda hauserit vertitur in sterilitatem. 22 Stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. In lacu Agrigentino oleum supernatat; hoc pingue haeret harundinum comis de assiduo volutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. 23 Nec longe inde collis Vulcanius, in quo qui divinae rei operantur ligna vitea super aras struunt nec ignis adponitur in hanc congeriem; cum prosicias intulerint, si adest deus, si sacrum probetur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt et nullo inflagrante halitu ab ipso numine fit accendium. 24 Ibi epulantes adludit flamma, quae flexuosis excessibus vagabunda quem contigerit non adurit nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite voti. Idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturrigines et ut venae fontium sufficiunt rivis subministrandis, ita in hac Siciliae parte solo numquam deficiente aeterna reiectatione terram terra evomit. 25 Achaten lapidem Sicilia primum dedit in Achatae fluminis ripis repertum, non vilem, cum ibi tantum inveniretur, quippe interscribentes eum venae naturalibus sic notant formis, ut cum optimus est varias praeferat rerum imagines. Unde anulus Pyrrhi regis, qui adversus Romanos bella gessit, non ignobilis famae fuit, cuius gemma achates erat, in quo novem Musae cum insignibus suis singulae et Apollo tenens citharam videbantur, non inpressis figuris sed ingenitis. Nunc diversis locis paret. 26 Dat Creta quem curalliachaten vocant curallio similem, sed inlitum guttis auro micantibus et scorpionum ictibus resistentem. Dat India reddentem nunc nemorum nunc animalium facies, quem vidisse oculis favet quique intra os receptus sedat sitim. 27 Sunt et qui usti redolent myrrhae odorem: haemachates sanguineis maculis inrubescit; sed qui maxime probantur vitream habent perspicuitatem, ut Cyprius: nam qui sunt facie cerea abundantes trivialiter negleguntur. Omnis ambitus huius insulae clauditur stadiorum tribus milibus.
Solinus, Mirabilia, IV Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia. <<< >>> VI Volcaniae insulae.
monumenta.ch > Solinus > 5