monumenta.ch > Solinus > 4
Solinus, Mirabilia, III Corsica. In ea de catochite lapide. <<<     >>> V Sicilia. In ea memorabilia soli et aquarum. Item de achate lapide.

Caput IV Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Sardinia quoque, quam apud Timaeum Sandaliotin legimus, Ichnusam apud Crispum, in quo mari sita sit, quos incolarum auctores habeat, satis celebre est. Nihil ergo attinet dicere [ut] Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeavissent, a Sardo terrae, a Norace Norae oppido nomen datum, 2  mox Aristaeum regnando his proximum in urbe Caralis, quam condiderat ipse coniuncto populo utriusque sanguinis, seiuges usque ad se gentes ad unum morem coniugasse, imperium ex insolentia nihil aspernatas. Sed ut haec et Iolaum, qui ad id locorum agros ibi insedit, praeterea et Ilienses et Locrenses transeamus, Sardinia est quidem absque serpentibus. 3  Sed quod aliis locis serpens, hoc solifuga Sardis agris, animal *perexiguum aranei forma, solifuga dicta quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, nam solum illud argenti dives est; occultim reptat et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. 4  Huic incommodo accedit et herba Sardonia, quae in defluviis fontaneis provenit iusto largius. Ea si edulio fuerit nescientibus, nervos contrahit, diducit rictu ora, ut qui mortem oppetunt intereant facie ridentium. 5  Contra quidquid aquarum est varie commodis servit. Stagna pisculentissima. Hibernae pluviae in aestivam penuriam reservantur, nam homo Sardus opem plurimam de imbrido caelo habet: hoc collectaneum depascitur, ut sufficiat usui ubi defecerint scaturrigines. 6  Fontes calidi et salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas afferunt aut solidant ossa fracta aut abolent a solifugis insertum venenum aut etiam ocularias dissipant aegritudines. 7  Sed qui oculis medentur, et coarguendis valent furibus; nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis adtrectat; ubi periurium non est, cernit clarius, si perfidia abnuit, detegitur facinus caecitate, et captus oculis admissum fatetur.