monumenta.ch > Solinus > 3
Solinus, Mirabilia, II De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis avibus. <<<     >>> IV Sardinia. In ea de solifuga, et herba Sardonia.

Caput III Corsica. In ea de catochite lapide. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Flectendus hinc stilus est: terrarum vocant aliae, et longum est, ut moratim insularum omnium oras legamus, quascumque promunturia Italica prospectant; quamvis sparsae recessibus amoenissimis et quodam naturae quasi spectaculo expositae non erant omittendae; 2  sed quantum residendum est, si dilatis quae praecipua sunt per quandam desidiam, aut Pandateriam aut Prochytam dicamus, aut ferri Ilvam feracem, aut Caprariam quam Graeci Aegilon dicunt, aut Planasiam de facie supinati sic vocatam, vel Columbariam avium hoc nominis matrem, vel Ithacesiam Ulixis speculam, vel Aenariam, Inarimen Homero nominatam, aliasque laetas non secus. Inter quas Corsicam plurimi in dicendo latius circumvecti plenissima narrandi absolverunt diligentia, nihilque omissum quod retractanti non sit supervacuum: 3  ut exordium incolis Ligures dederint, ut oppida extructa sint, ut colonias ibi deduxerint Marius et Sulla, ut ipsam Ligustici sinus aequor adluat. Sed haec facessant. 4  Verum ager Corsicanus, quod in eo agro unicum est, solus edit quem catochiten vocant lapidem fatu dignissimum. Maior est ceteris qui ad ornatum destinantur nec tam gemma quam cautes. Idem inpositas manus detinet, ita se iunctis corporibus adnectens ut cum ipso haereant quibus tangitur; *sic ei inest velut de glutino lentiore nescio quid par atque gummi. 5  Accipimus Democritum Abderiten ostentatione scrupuli huius frequenter usum ad probandam occultam naturae potentiam in certaminibus quae contra magos habuit.