monumenta.ch > Solinus > 1
Solinus, Mirabilia, SOLINUS ADVENTO SALUTEM <<< >>> II De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis avibus.
Caput I De origine urbis Romae et temporibus eius, de diebus intercalaribus, de genitura hominis, et his quae memorabilia in hominibus fuere, de alectorio lapide. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Sunt qui videri velint Romae vocabulum ab Evandro primum datum, cum oppidum ibi offendisset, quod extructum antea Valentiam dixerat inventus Latina, servataque significatione inpositi prius nominis, Romam Graece Valentiam nominatam. Quam Arcades quoniam habitassent in excelsa parte montis, derivatum deinceps, ut tutissima urbium arces vocarentur. 2 Heraclidi placet Troia capta quosdam ex Achivis in ea loca ubi nunc Roma est devenisse per Tiberim, deinde suadente Rome nobilissima captivarum quae his comes erat, incensis navibus posuisse sedes, instruxisse moenia et oppidum ab ea Romen vocavisse. 3 Agathocles scribit Romen non captivam fuisse, ut supra dictum est, sed Ascanio natam Aeneae neptem appellationis istius causam fuisse. 4 Traditur etiam proprium Romae nomen, verum tamen vetitum publicari, quoniam quidem quo minus enuntiaretur caerimoniarum arcana sanxerunt, ut hoc pacto notitiam eius aboleret fides placitae taciturnitatis, 5 Valerium denique Soranum, quod contra interdictum eloqui id ausus foret, ob meritum profanae vocis neci datum. 6 Inter antiquissimas sane religiones sacellum colitur Angeronae, cui sacrificatur ante diem XII k. Ian.; quae diva praesul silentii ipsius praenexo obsignatoque ore simulacrum habet. 7 Ambiguitatum quaestiones excitavit, quod quaedam ibi multo ante Romulum culta sint. Quippe aram Hercules, quam voverat si amissas boves repperisset, punito Caco patri Inventori dicavit. 8 Qui Cacus habitavit locum, cui Salinae nomen est; ubi Trigemina nunc porta. Hic, ut Gellius tradidit, cum a Tarchone Tyrrheno, ad quem legatus venerat missu Marsyae regis, socio Megale Phryge, custodiae foret datus, frustratus vincula et unde venerat redux, praesidiis amplioribus occupato circa Vulturnum et Campaniam regno, dum adtrectare etiam ea audet, quae concesserant in Arcadum iura, duce Hercule qui tunc forte aderat oppressus est. 9 Megalen Sabini receperunt, disciplinam augurandi ab eo docti. 10 Suo quoque numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud pontifices habetur, cum se ex Nicostrate, Evandri matre, quae a vaticinio Carmentis dicta est, inmortalem conperisset. consaeptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios, sacellum Herculi in Boario foro est, in quo argumenta et convivii et maiestatis ipsius remanent. 11 Nam divinitus neque muscis illo neque canibus ingressus est. Etenim cum viscerationem sacrificolis daret, *Myiagrum deum dicitur inprecatus, clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactu refugerunt canes; id usque nunc durat. 12 Aedem etiam, quae Saturni aerarium fertur, comites eius condiderunt in honorem Saturni, quem cultorem regionis illius cognoverant extitisse. Iidem et montem Capitolinum Saturnium nominaverunt. 13 Castelli quoque quod excitauerunt portam appellaverunt Saturniam, quae postmodum Pandana vocitata est. Pars etiam infima Capitolini montis habitaculum Carmentae fuit, ubi Carmentis nunc fanum est, a qua Carmentali portae nomen datum. 14 Palatium nemo dubitaverit quin Arcadas habeat auctores, a quibus primum Pallanteum oppidum conditum; quod aliquamdiu Aborigines habitarunt, propter incommodum vicinae paludis, quam praeterfluens Tiberis fecerat, profecti Reate postmodum reliquerunt. 15 Sunt qui velint a balatibus ovium mutata littera, vel a Pale pastorali dea, aut ut Silenus probat a Palantho Hyperborei filia, quam Hercules ibi conpressisse visus est, nomen monti adoptatum. 16 Sed quamquam ista sic congruant, palam est prospero illi augurio deberi gloriam Romani nominis, maxime cum annorum ratio faciat cardinem veritati: 17 nam, ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Silvia, vel ut nonnulli Marte et Ilia; dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. 18 Ea incipit a silva quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. Ibi Romulus mansitavit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeviginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam [plenam], sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Iove in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. 19 Et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam volunt. Idem Romulus regnavit annos septem et triginta. 20 De Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, quae Iovi Feretrio primus suspendit et opima dixit. Rursum de Antemnatibus triumphavit, de Veientibus tertio. Apud Caprae paludem nonis Quintilibus apparere desiit. 21 Ceteri reges quibus locis habitaverunt dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae; qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. Septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur; qui regnavit annis tribus et quadraginta; [sepultus sub Ianiculo]. 22 Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium aedes facta est; qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. 23 Ancus Marcius in summa sacra via, ubi aedes Larum est; qui regnavit annos quattuor et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. 24 Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam novam viam; qui regnavit annos septem et triginta. 25 Servius Tullius Esquilinus supra clivum Urbium; qui regnavit annos duos et quadraginta. 26 Tarquinius Superbus et ipse Esquilinus supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum; qui regnavit annos quinque et viginti. 27 Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam, Pictori octava, Nepoti et Lutatio, opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus, olympiadis septimae anno secundo, Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextae anno tertio. Conlatis igitur nostris et Graecorum temporibus invenimus incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Illium captum quadringentesimo tricesimo tertio. 28 Quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum Ifitus Eleus instauravit post excidium Troiae anno quadringentesimo octavo. Ergo ab Ifito numeratur olympias prima. Ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni inputantur, cum septima coeptante Roma condita sit, inter exortum urbis et Troiam captam iure esse annos quadringentos triginta tres constat. 29 Huic argumento illud accedit, quod cum C. Pompeius Gallus et Q. Veranius urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. Quater ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti viginti quattuor, quibus septima olympiade adnectendus primus annus est, ut in solidum conligantur anni octingenti viginti quinque. Ex qua summa detractis quattuor et viginti annis olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. 30 Quapropter cum octingentesimo primo anno urbis conditae ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam. 31 In qua regnatum est annis ducentis quadraginta uno. Decemviri creati anno trecentesimo secundo. Primum Punicum bellum anno *quadringentesimo octogesimo nono, secundum quingentesimo tricesimo quinto, tertium sescentesimo quarto, sociale sescentesimo sexagesimo secundo. 32 Ad <A.> Hirtium et C. Pansam consules anni septingenti decem; quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens, qui principatum ita ingressus est, ut vigilantia illius non modo securum, verum etiam tutum imperium esset. 33 Quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessaverint et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio langueret virtutis opera, bellis quiescentibus. 34 Tunc ergo primum cursus anni perspecta ratio, quae a rerum origine profunda caligine tegebatur. Nam ante Augustum Caesarem incerto modo annum conputabant, qui apud Aegyptios quattuor mensibus terminabatur, apud Arcadas tribus, apud Acarnanas sex, in Italia apud Lavinios tredecim, quorum annus trecentis septuaginta quattuor diebus ferebatur. 35 Romani initio annum decem mensibus computaverunt a Martio auspicantes, adeo ut eius die prima de aris Vestalibus ignes accenderent, mutarent veteribus virides laureas, senatus et populus comitia agerent, matronae servis suis cenas ponerent, sicuti Saturnalibus domini; illae ut honore promptius obsequium provocarent, hi quasi gratiam repensarent perfecti laboris; maximeque hunc mensem principem testatur fuisse, quod qui ab hoc quintas erat Quintilis dictus est, 36 deinde numero decurrente December sollemnem circuitum finiebat intra diem trecentesimum quartum; tunc enim iste numerus explebat annum, ita ut sex menses tricenum dierum essent, quattuor reliqui tricenis et singulis expedirentur. 37 Sed quoniam ratio illa ante Numam a lunae cursu discreparet, lunari computatione annum peraequarunt, quinquaginta et uno die auctis. 38 Ut ergo perficerent duodecim menses, de sex mensibus superioribus detraxerunt dies singulos, eosque quinquaginta istis et uno diebus adnexuerunt, factique quinquaginta septem divisi sunt in duos menses, quorum alter viginti novem, alter viginti octo dies detinebant. 39 Sic annus habere quinque atque quinquaginta et trecentos dies coepit. Postmodum eum perspicerent temere annum clausum intra dies quos supra diximus, quandoquidem appareret solis meatum non ante trecentesimum sexagesimum quintum diem, abundante insuper quadrantis particula, zodiacum conficere decursum, quadrantem illum et decem dies addiderunt, ut ad liquidum annus diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante constaret, hortante observatione inparis numeri, quem Pythagoras monuit praeponi in omnibus oportere. 40 Unde propter dies inpares diis superis et Ianuarius dicatur et Martius, propter pares Februarius quasi ominosus diis inferis deputatur. 41 Cum itaque haec definitio toto orbe placuisset, custodiendi quadrantis gratia a diversis gentibus varie intercalabatur, nec umquam tamen ad liquidum fiebat temporum peraequatio. 42 Graeci ergo singulis annis undecim dies et quadrantem detrahebant, eosque octies multiplicatos in annum nonum reservabant, ut contractus nonagenarius numerus in tres menses per tricenos dies scinderetur; qui anno nono restituti efficiebant dies quadringentos quadraginta quattuor, quos embolismos vel hyperballontas nominabant. 43 Quod eum initio Romani probassent, contemplatione numeri parilis offensi neglectum brevi perdiderunt, translata in sacerdotes intercalandi potestate; qui plerumque gratificantes rationibus publicanorum pro libidine sua subtrahebant tempora vel augebant. 44 Cum haec sic forent constituta modusque intercalandi interdum cumulatior, interdum fieret imminutior, vel omnino dissimulatus praeteriretur, nonnumquam accidebat, ut menses qui fuerant transacti hieme, modo aestivum modo autumnale tempus inciderent. 45 Itaque C. Caesar universam hane inconstantiam, incisa temporum turbatione, composuit, et ut statum certum praeteritus acciperet error, dies viginti unum et quadrantem simul intercalavit; quo pacto regradati menses de cetero statuta ordinis sui tempora detinerent. Ille ergo annus solus trecentos quadraginta quattuor dies habuit, alii deinceps trecentenos sexagenos quinos et quadrantem. Et tunc quoque vitium admissum est per sacerdotes. 46 Nam cum praeceptum esset, anno quarto ut intercalarent unum diem, et oporteret confecto quarto anno id observari, antequam quintus auspicaretur, illi incipiente quarto intercalarunt, non desinente. 47 Sic per annos sex et triginta cum novem dies tantummodo sufficere debuissent, duodecim sunt intercalati. Quod deprehensum Augustus reformavit, iussitque annos duodecim sine intercalatione decurrere, ut tres illi dies, qui ultra novem necessarios temere fuerant intercalati, hoc modo possent repensari. Ex qua disciplina omnium postea temporum fundata ratio est. 48 Verum cum et hoc et multa alia Augusti temporibus debeantur, qui paene sine exemplo rerum potitus est, tanta et tot in vita eius inveniuntur adversa, ut non sit facile discernere, calamitosior an beatior fuerit. 49 Primum quod apud avunculum in petitione magisterii equitum praelatus est ei Lepidus tribunus, cum quadam auspicantium coeptorum nota; mox triumviratus collegium praegravi potestate Antonii, Philippensis, inde proscriptionis invidia; abdicatio Postumi Agrippae post adoptionem, deinde desiderio eius insignis paenitentia; naufragia Sicula; turpis ibi in spelunca occultatio; seditiones militum plurimae; Perusina cura; detectum filiae adulterium et voluntas parricidalis; nec minore dedecore neptis infamia; incusatae mortes filiorum et amissis liberis non solus orbitatis dolor; urbis pestilentia, fames Italiae, bello Hillyrico angustiae rei militaris, corpus morbidum, contumeliosa dissensio privigni Neronis, uxoris etiam Tiberii cogitationes parum fidae, atque in hunc modum plura. 50 Huius tamen suprema quasi lugeret saeculum, penuria insecuta est frugum omnium; ac ne fortuitum quod acciderat videretur, inminentia mala non dubiis signis apparuerunt; 51 nam Fausta quaedam ex plebe partu uno edidit quattuor geminos, mares duos, feminas totidem, monstruosa fecunditate portendens futurae calamitatis indicium; quamlibet Trogus auctor adfirmet in Aegypto septenos uno utero simul gigni; quod ibi minus mirum, eum fetifero potu Nilus non tantum terrarum sed etiam hominum fecundet arva. 52 Legimus Cn. Pompeium Eutychidem feminam Asia exhibitam, quam constabat tricies enixam, cum viginti eius liberis in theatro suo publicasse. 53 Unde competens hoc loco duco super hominis generatione tractare. Etenim cum de animalibus quae ligna dictu videbuntur, prout patria cuiusque admonebit simus notaturi, iure ab eo potissimum ordiemur, quod rerum natura sensus iudicio et rationis capacitate praeposuit omnibus. 54 Itaque ut Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est, cuius profluvia non parvis spectata documentis inter monstrifica merito numerantur. 55 Contactae his fruges non germinabunt, acescent musta, morientur herbae, amittent arbores fetus, ferrum robigo corripiet, nigrescent aera, si quid canes inde ederint in rabiem efferabuntur, nocituri morsibus quibus, lymphaticos faciunt. 56 Parva haec sunt. Bitumen in Iudaea quod Asphaltites gignit lacus adeo lentum mollitie glutinosa, ut a se nequeat separari, enimvero si abrumpere partem velis, universitas sequetur scindique non potest, quoniam in quantum ducatur extenditur. Sed ubi admota fuerint cruore illo polluta fila, sponte dispergitur, et adplicita tabe diducitur paulo ante corpus unum, fitque de tenacitate conexa contagione partitio repentina. 57 Habet plane illud in se solum salutare, quod avertit sidus Helenae perniciosissimum navigantibus. Ceterum ipsae feminae, quibus munus est necessitatis huius, quamdiu sint in sua lege, non innocentibus oculis contuentur; 58 aspectu specula vitiant, ita ut hebetetur visu fulgor offensus et solitam aemulationem vultus extinctus splendor amittat faciesque obtunsi nitoris quadam caligine nubiletur. 59 Mulierum aliae in aeternum steriles sunt, aliae mutatis coniugiis exuunt sterilitatem, nonnullae tantum semel pariunt, quaedam aut feminas aut mares semper. Post annum quinquagesimum fecunditas omnium conquiescit; nam in annum octogesimum viri generant, sicuti Masinissa rex Mathumannum filium septuagesimum et sextum annum agens genuit, Cato octogesimo exacto ex filia Salonis clientis sui avum Uticensis Catonis procreavit. 60 Compertum et illud est, quod inter duos conceptus cum intercessit paululum temporis, uterque residet, sicut in Hercule et Iphicle apparuit fratre eius, qui gestati eodem onere, intervallis tamen quibus concepti fuerant nati videntur; 61 et de Proconnesia ancilla, quae e duplici adulterio geminos edidit, utrumque patri suo similem. Hic Iphicles Iolaum creat, qui Sardiniam ingressus, palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam atque alia Graeca oppida extruxit. Iolenses ab eo dicti sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus virtutem patrui malis plurimis Sardiniam liberasset. 62 Ante omnia subolem cogitantibus sternutatio post coitus cavenda, ne prius semen excutiat inpulsus repentinus, quam penetralibus se matris insinuet umor paternus. Quod si natalis materia haeserit, decimus a conceptu dies dolore gravidas admonebit. Iam inde incipiet et capitis inquietudo, et caligine visus hebetabitur; ciborum quoque fastidiis stomachi claudetur cupido. Convenit inter omnes, corda primum ex universa formari carne, eaque in diem quintum et sexagesimum crescere, dein minui; at ex ossibus spinas. 63 Plane si corpusculum in marem figuretur, melior est color gravidis et pronior partitudo uteri, denique a quadragesimo die motus. alter sexus nonagesimo primum die palpitat et concepta femina gestantis vultum pallore inficit, crura quoque praepedit languida tarditate. 64 In utroque sexu cum capilli germinant, incommodum maius est fitque pleniluniis auctior aegritudo, quod tempus etiam editis semper nocet. Cum salsiores escas edit gravida, unguiculis caret partus. At cum prope ad uterum liberandum venerint momenta maturitatis, enitenti spiritum retinere plurimum congruit, quoniam quidem letali mora oscitatio suspendit puerperia. 65 Contra naturam est in pedes procedere nascentes, quapropter velut aegre parti appellantur Agrippae. Ita editi minus prospere vivunt et de vita aevo brevi cedunt. 66 Denique in uno M. Agrippa felicitatis exemplum est, nec tamen usque eo inoffensae, ut non plura adversa pertulerit quam secunda; namque misera pedum valitudine et aperto coniugis adulterio et aliquot infelicitatis notis praeposteri ortus omen luit. 67 Feminis perinde est infausta nativitas, si concretum virginal fuerit, quo pacto genitalia fuere Corneliae, quae editis Gracchis ostentum hoc piavit sinistro exitu liberorum. 68 Rursum necatis matribus natus est auspicatior, sicut Scipio Africanus prior, qui defuncta parente, quod excisus utero in diem venerat, primus Romanorum Caesar dictus est. 69 E geminis si remanente altero alter abortivo fluxu exciderit, alter qui legitime natus est Vopiscus nominatur. 70 Quidam et cum dentibus procreantur, ut Cn. Papirius Carbo et *M'. Curius, Dentatus ob id cognominatus. Quidam vice dentium continui ossis armantur soliditate, qualem filium Bithynorum rex Prusias habuit. 71 Ipsum dentium numerum discernit qualitas sexus, cum in viris plures sint, in feminis pauciores. Quos cynodontas vocant, quibus gemini procedunt ab dextera parte, fortunae blandimenta promittunt, quibus ab laeva, versa vice. 72 Nascentium vox prima vagitus est; laetitiae enim sensus differtur in quadragesimum diem. Itaque unum novimus eadem hora risisse qua erat natus, scilicet Zoroastren, mox optimarum artium peritissimum. At Crassus, avus eius quem rapuerunt bella Parthica, quod numquam riserit Agelastus cognominabatur. 73 Inter alia Socratis magna praeclarum illud est, quod in eodem vultus tenore etiam adversis interpellantibus perstitit. Heraclitus et Diogenes Cynicus nihil umquam de rigore animi remiserunt, calcatisque turbinibus fortuitorum adversus omnem dolorem vel misericordiam uniformi duravere proposito. 74 Pomponium poetam consularem virum numquam ructuasse habetur inter exempla; Antoniam Drusi non spuisse percelebre est. Nonnullos nasci accepimus concretis ossibus, eosque neque sudare consuesse neque sitire, qualis Syracusanus Lygdamus fertur, qui tertia et tricesima olympiade primus ex Olympico certamine pancratii coronam reportavit, cuiusque ossa deprehensa sunt medullam non habere. 75 Maximam virium substantiam nervos facere certissimum est, quantoque fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. Varro in relatione prodigiosae fortitudinis adnotavit Tritannum gladiatorem natura Samnitem fuisse, qui et rectis et transversis nervis non modo crate pectoris, sed et manibus cancellatis et brachiis omnes adversarios levi tactu ac paene securis congressionibus vicerit. 76 Eius filium, militem Cn. Pompeii, pari modo natum, ita sprevisse hostem provocantem, ut inermi eum dextera et superaret et captum digito uno in castra imperatoris sui reportaret. Milonem quoque Crotoniensem egisse omnia supra quam homo valet; etiam hoc proditur quod ictu nudae manus taurum fecit victimam eumque solidum qua mactaverat die absumpsit solus non gravatim. Super hoc nihil dubium; nam factum elogium extat. Victor ille omnium certaminum obiit. 77 Sane *alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus ut dicunt proeliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit. 78 Iam vero qui deflexum animum referat ad similitudinum causas, quantum artificis naturae ingenium deprehendet! Interdum enim ad genus spectant, et per subolem in familias transitus faciunt, sicut plerumque parvuli modo naevos modo cicatrices modo qualescumque originis suae notas ferunt; ut in Lepidis, quorum tres intervulsa tamen serie ex eadem domo obducto membrana oculo similes geniti reperiuntur; 79 vel in Byzantio nobili pycta, qui cum matrem haberet adulterio ex Aethiope conceptam, quae nihil patri comparandum reddidisset, ipse in Aethiopem avum regeneravit. 80 Sed hoc minus mirum, si respiciamus ad ea quae spectata sunt inter externos. Regem Antiochum Artemon quidam e plebe Syriatica sic facie aemula mentiebatur, ut postmodum Laudice uxor regia, obiecto populare isto, tamdiu dissimulaverit defunctum maritum, quoad ex arbitratu eius regni successor ordinaretur. 81 Inter Cn. Pompeium et C. Vibium humili loco natum tantus error extitit de paribus lineamentis, ut Romani Vibium Pompeii nomine, Pompeium Vibi vocabulo cognominarent. Oratorem L. Plancum Rubrius histrio sic implevit, ut et ipse Plancus a populo vocaretur. 82 Armentarius murmillo et Cassius Severus orator ita se mutuo reddiderunt, ut si quando pariter viderentur, dinosci non possent, nisi discrepantiam habitus indicaret. M. Messala censorius et Menogenes e faece vulgari hoc fuerunt uterque quod singuli, nec alium Messalam *quam Menogenem nec Menogenem alium quam Messalam putaverunt. 83 Piscator ex Sicilia proconsuli Surae praeter alia etiam rictu oris comparabatur; ita in eadem vocis inpedimenta et tardatae sonum linguae naturalibus offendiculis congruebant. 84 Interdum non modo inter externos, sed etiam inter deductos ex diversissima parte orbis miraculo indiscreti vultus fuere. Denique cum Antonio iam triumviro Toranius quidam eximios forma pueros velut geminos trecentis sestertiis vendidisset, quorum alterum de Transalpina Gallia, alterum ex Asia comparaverat, adeoque una res viderentur, nisi solus sermo fidem panderet, atque ideo inrisum se Antonius gravaretur, 85 non infacete Toranius id vel praecipue quod emptor criminabatur pretiosius probavit; neque enim mirum si forent pares gemini; illud nullis posse taxationibus aestimari, quod tantis spatiis diversitas separata plus quam geminos attulisset. 86 Quo responso adeo Antonius mitigatus est, ut deinceps nihil se habere carius in substantia sua iactitaret. 87 Nunc si de ipsis hominum formis requiramus, liquido manifestabitur nihil de se antiquitatem mendaciter praedicasse, sed corruptam degeneri successione subolem nostri temporis per nascentum detrimenta decus veteris pulchritudinis perdidisse. 88 Licet ergo plerique definiant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra mensuram istam Hercules fuerit, deprehensum tamen est Romanis temporibus sub divo Augusto, Pusionem et Secundillam denos pedes et amplius habuisse proceritatis, quorum reliquiae adhuc in conditorio Sallustianorum videntur; 89 postmodum divo Claudio principe Gabbaram nomine ex Arabia advectum novem pedum et totidem unciarum. Sed ante Augustum annis mille ferme non apparuit forma huiusmodi, sicut nec post Claudium visa est. 90 Quis enim iam aevo isto non minor parentibus suis nascitur? Priscorum autem testantur molem etiam Orestis suprema, cuius ossa, olympiade quinquagesima et octava Tegeae inventa a Spartanis oraculo monitis, discimus implesse longitudinem cubitorum septem. Scripta quoque quae ex antiquitate memorias accersunt in fidem veri hoc etiam receperunt, quod bello Cretico, 91 cum elata flumina plus quam vi amnica terras rupissent, post discessum fluctuum inter plura humi discidia humanum corpus repertum sit cubitum trium atque triginta; cuius inspectandi cupidine L. Flaccum legatum, Metellum etiam ipsum inpendio captos miraculo, quod auditu refutaverant, oculis potitos. 92 Non omiserim Salamine Euthymenis filium crevisse in triennio tria cubita sublimitatis, sed incessu tardum, sensu hebetem, robusta voce, pubertate festina, statimque obsessum morbis plurimus, inmoderatis aegritudinum suppliciis conpensasse praecipitem incrementi celeritatem. 93 Mensurae ratio bifariam convenit; nam quantus manibus expansis inter digitos longissimos modus est, tantum constat esse inter calces et verticem; ideoque physici hominem minorem mundum indicaverunt. 94 Parti dexterae habilior adscribitur motus, laevae firmitas maior; unde altera gesticulationibus promptior est, altera oneri ferundo accommodatior. 95 Pudoris disciplinam etiam inter defuncta corpora natura discrevit; ac si quando cadavera necatorum fluctibus evehuntur, virorum supina, prona fluitant feminarum. 96 Verum ut ad pernicitatis titulum transeamus, primam palmam velocitatis Ladas quidam adeptus est, qui ita supra cavum pulverem cursitavit, ut harenis pendentibus nulla indicia relinqueret vestigiorum. 97 Polymestor Milesius puer cum a matre locatus esset ad caprarios pastus, ludicro leporem consecutus est et ob id statim productus a gregis domino olympiade sexta et quadragesima, ut Bocchus auctor est, victor in stadio meruit coronam. 98 Philippides biduo mille ducenta quadraginta stadia ab Athenis Lacedaemonem decucurrit. Anystis Lacon et Philonides, Alexandri Magni cursores, Elin abusque Sicyone mille ducenta stadia uno die transierunt. *Fonteio Vipsanoque consulibus in Italia octo annos puer natus quinque et LXX milia passuum a meridie transivit ad vesperum. 99 Visu deinde plurimum potuit Strabo nomine, quem superspexisse per centum triginta quinque milia passuum Varro significat, solitumque exeunte a Carthagine classe Punica numerum navium manifestissime ex Lilybitana specula notare. 100 Cicero tradit Iliadam omnem ita subtiliter in membranis scriptam, ut testa nucis clauderetur. Callicrates formicas ex ebore sic scalpsit, ut portio earum a ceteris cerni nequiverit. 101 Apollonides perhibet in Scythia feminas nasci, quae bitiae vocantur: has in oculis pupillas geminas habere et perimere visu si forte quem iratae aspexerint. [Hae sunt et in Sardinia.] 102 Praevaluisse fortitudine apud Romanos L. Sicinium Dentatum titulorum numerus ostendit. Tribunus hic plebi fuit non multo post exactos reges, Sp. Tarpeio A. Aterio consulibus. Idem ex provocatione octies victor XLV adversas habuit cicatrices, in tergo nullam notam; spolia ex hoste tricies et quater cepit; 103 in phaleris hastis puris armillis coronis CCCXII dona meruit; novem imperatores, qui opera eius vicerant, triumphantes prosecutus. 104 Post hunc M. Sergius duobus stipendiis primis adverso corpore ter et vicies vulneratus, secundo stipendio in proelio dexteram perdidit; qua de causa postea sibi manum ferream fecit, et cum neutra paene idonea ad proeliandum valeret, una die quater pugnavit et vicit sinistra, duobus equis eo insidente confossis; 105 ab Hannibale bis captus refugit, cum viginti mensibus, quibus captivitatis sortem perferebat, nullo momento sine conpedibus fuerit et catenis; omnibus asperrimis proeliis, quae tempestate illa Romani experti sunt, insignitus donis militaribus, a Trasimenno Trebia Ticinoque coronas civicas rettulit; Cannensi quoque proelio, de quo refugisse eximium opus virtutis fuit, solus accepit coronam; beatus profecto tot suffragiis gloriarum, nisi heres in posteritatis eius successione Catilina tantas adoreas odio damnati nominis obumbrasset. 106 Quantum inter milites Sicinius aut Sergius, tantum inter duces, immo ut verius dicam inter omnes homines Caesar dictator enituit. Huius ductibus undecies centena XC et II milia caesa hostium; nam quantum bellis civilibus fuderit noluit adnotari. Signis conlatis quinquagies et bis dimicavit, M. Marcellum solus supergressus, 107 qui novies et tricies pari modo fuerat proeliatus. Ad haec nullus celerius scripsit, nemo velocius legit: quaternas etiam epistolas perhibetur simul dictasse; benignitate adeo praeditus, ut quos armis subegerat clementia magis vicerit. 108 Cyrus memoriae bono inclaruit, qui in exercitu, cui numerosissimo praefuit, nominatim singulos adloquebatur. Fecit hoc idem in populo Romano L. Scipio. Sed et Cyrum et Scipionem consuetudine credamus profecisse. 109 Cineas Pyrrhi legatus postero die, quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutavit. Rex Ponticus Mithridates duabus et viginti gentibus, quibus imperitabat, sine interprete iura dixit. Memoriam et arte fieri palam factum est, sicut Metrodorus philosophus, qui temporibus Diogenis cynici fuit, in tantum se meditatione assidua provexit, ut a multis simul dicta non modo sensuum, sed etiam verborum ordinibus detineret. 110 Nihil tamen in homine aut metu aut casu aut morbo facilius intercipi saepe perspectum est. Qui lapide ictus fuerat accepimus oblitum litterarum, Messalam certe Corvinum post aegritudinem, quam pertulerat percussum proprii nominis oblivione, quamlibet alias ei sensus vigeret. 111 Memoriam metus perimit; invicem vocis interdum est incitamentum, quam non solum acuit, sed etiam si numquam fuerit extorquet. 112 Denique cum olympiade octava et quinquagesima victor Cyrus intrasset Sardes Asiae oppidum, ubi tunc Croesus latebat, Atys filius regis, mutus ad id usque temporis, in vocem erupit vi timoris; exclamasse enim dicitur: parce patri meo, Cyre, et hominem te esse vel casibus disce nostris. 113 Tractare de moribus superest, quorum excellentia maxime in duobus enituit. Cato princeps Porciae gentis, senator optimus, orator optimus, optimus imperator, causam tamen quadragies et quater dixit, diversis odiorum simultatibus adpetitus, [semper absolutus]. 114 Unde Scipionis Aemiliani laus propensior, qui praeter bona, quibus Cato clarus fuit, etiam publico amore praecessit. 115 Vir optimus Nasica Scipio iudicatus est non privato tantum testimonio, sed totius senatus sacramento; quippe quod inventus dignior non fuit, cui praecipuae religionis crederetur ministerium, cum oraculum moneret arcessi sacra deum matris Pessinunte. 116 Plurimi inter Romanos eloquentia floruerunt; sed hoc bonum hereditarium numquam fuit nisi in familia Curionum, in qua tres serie continua oratores fuere. 117 Magnum hoc habitum est sane eo saeculo, quo facundiam praecipue et humana et divina mirata sunt. Quippe tunc percussores Archilochi poetae Apollo prodidit, et latronum facinus deo arguente detectum. 118 Cumque Lysander Lacedaemonius Athenas obsideret, ubi Sophoclis tragici inhumatum corpus iacebat, identidem Liber pater ducem monuit per quietem, sepeliri delicias suas sineret; 119 nec prius destitit, quam Lysander cognito qui obisset diem et quid a numine posceretur, indutias bello daret, usque dum congruae supremis talibus exequiae ducerentur. 120 Pindarum lyricum e convivii loco, cui imminebat ruina, ne cum ceteris interiret, forinsecus Castor et Pollux vocaverunt, inspectantibus universis; quo effectum, ut solus impendens periculum evaderet. 121 Numerandus post deos Cn. Pompeius Magnus intraturus Posidonii domum, clarissimi tunc sapientiae professoris, percuti ex more a lictore fores vetuit, summissisque fascibus, quamlibet confecto Mithridatico bello et Orientis victor, sententia propria cessit ianuae litterarum. 122 Africanus prior Q. Ennii statuam imponi sepulcro suo iussit. Uticensis Cato unum ex tribunatu militum philosophum, alium ex Cypria legatione Romam advexit, professus plurimum se eo facto senatui et populo contulisse, quamlibet proavus eius saepissime censuisset Graecos urbe pellendos. 123 Dionysius tyrannus vittatam navem Platoni obviam misit; ipse cum albis quadrigis egredientem in litore occurrens honoratus est. Perfectam prudentiam soli Socrati, oraculum Delphicum adiudicavit. 124 Pietatis documentum nobilius quidem in Metellorum domo effulsit, sed eminentissimum in plebeia puerpera reperitur. Humilis haec atque ideo famae obscurioris cum ad patrem, qui supplicii causa claustris poenalibus continebatur, aegre obtinuisset ingressum, exquisita saepius a ianitoribus ne forte parenti cibum administraret, alere eum uberibus suis deprehensa est; 125 quae res et locum et factum consecravit; nam qui morti destinabatur, donatus filiae in memoriam tanti praeconii reservatus est; locus dicatus suo numini Pietatis sacellum est. 126 Navis a Phrygia gerula sacrorum, dum sequitur vittas castitatis, contulit Claudiae principatum pudicitiae. At Sulpicia Paterculi filia, M. Fulvii Flacci uxor, censura omnium matronarum e centum probatissimis haud temere detecta est, quae simulacrum Veneris, ut Sibyllini libri monebant, dedicaret. 127 Quod attinet ad titulum felicitatis, necdum repertus est, qui felix censeri iure debuerit; namque Cornelius Sulla dictus potius est quam fuit felix. Solum certe beatum cortina Aglaum iudicavit, qui in angustissimo Arcadiae angulo pauperis soli dominus numquam egressus paterni cespitis terminos invenitur.
Solinus, Mirabilia, SOLINUS ADVENTO SALUTEM <<< >>> II De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis avibus.
monumenta.ch > Solinus > 1